SCHEMATISMUS 1906.
IG quidem et uberrimo. Hos apostoli cos labores inde a mari Adriatico usque ad Pontúm Euxinum sedulo exercebant, utentes opera Fratrum atque Sororum tertii Ordinis S. Francisci. Quum dein coenobiis admodum multiplicatis, Bosnensis Vicaria valde extensa ab uno superiore difficillime gubernaretur : iussu NicoJai PP. Y-i anno 1447 bifariam est divisa, nempe in : Vicariam Hungáriáé tardius a SS. Salvatore dictam, et Vicariam Bosnae. Fratres Salvatoriani a Bosnensibus a. 1447 separati, sub proprio Vicario praeter monasteria in Hungaria, Transsilvania et nupera Romania possidebant tredecim alia partim in Croatia, partim vero in Slavonia sita (Chron. Bosnae 3. notai.), quae tarnenintraannos 1526 et 1542 fratribus, per inimicum Turcam occisis vel expulsis, destructa sunt. Hi Franciscani Bosnenses, et ab illis descendentes Salvatoriani, initio appellabantur vfratres minores 4 ab anno 1415 vero coeperunt nominari r fratres minores de observantia 1 1 ; in Hungaria quandoquidem et Cserienses dicebantur a primo eorum monasterio in loco „Cheri", *) Comitatu Temesiensi aedificato, qui antiquissimus Conventus tempore incursionum Turcicarum a fratribus derelictus ab hostibus funditus eversus soloque aequatus est ita, ut liodie vix ulla eius exstet memoria. — Quanta fuerit olim fratrum Cseriensium gratia apud Deum et liomines, testantur Chronica Ordinis, quae inter alia de Conventu Cheriensi sequentia referunt : .Eo tempore omnipotentia Dei per fratres Observantes de Hungaria multa miracula operabatur, de quibus aliqua adhuc narrare decrevi, quoniam multi ex fratribus divina suavitate repleti erant, ut aliquando raptum patiebantur, ita ut ipse imperátor et rex Sigismundus ad videndum Dei magnalia sáepius ad Claustrum in Cheri fundatum accedebat et talia ibi patientes et diligenter comprobando auscultabat, et sie visis miraculis Dominica virtute factis, in singularem et eorum praerogativum exarsit amorem, ut ipsis et eorum desideriis apud Summum Pontiíicem paratum se promittendo oíferebat, et sic eisdem omnia, sicut placitum erat, impetravit." (Chronicon Provinciáé Bosnae et Hungáriáé scriptum a P. Nicoiao de Buziako 1533. Urbanus Friedrich p. 11). Erant hi pauperes Franciscani in magnatum curiis sapientes consiliarii, in castris ad pugnandum hortatores strenui, in Ecclesiis evangelicae veritatis praecones ferventissimi, populorum duces atque patres spirituales (inter rnultos puta S. Jacobum de Marchia, S. Joanem Capistranum). Quibus studiis adeo sanetae Sedis Romanae, regimi nobiliumque emeruerunt favores, ut saeculo 14-o et 15-o ubique a populis tanquam angeli de coelo excepti, monasteria, ecclesias obtinuerint, in magnum rei catholicae et humanioris vitae incrementum. Qnod testantur non modo monumenta a summis viris édita, uti : Waddingo, Farlatio, Theinerio, sed et nostra aetate passim vigens in illis partibus, ubi tunc fratres curam pastoralem gerebant, catholicae religionis professio. *i In viciniis hodierni oppidi Rékás. (Csánki. Történelmi földrajz a Hunyadiak korában 2. kötet 11. és 17. old)