SCHEMATISMUS 1904.

ÏÏt\k\ êonfraternitefcis Spirituális. In Ordine Francîscano pervetusta est consuetudo : Bene­factores, qui modo aliquo, indubia dedere suae erga Ordinem Minorum aestimationis, charitatis ac benevolentiae signa, in coetum Confratrum adnumerare. Eximii enim hujus Confratrum coetus meminit jani ipse Andreas IL rex Hungarorutn, qui ante suum e jerosolymis, tempore expeditionum cruciatarum discessum, laudator exstitit Ord. Hospitalitatis; in eorumque Ordinem volens suscipi, sic effabatur : s Nos hujus s. congregationis gratis benevolentiis non tantum semet commendamus, sed inter illos quoque con­numerari anh'elamus; fine eo, ut cum illis fraterne uniti, cunc­tarum orationum, bonorumque spiritualium participes fiamus. < ( Nimiam praelaudatae consuetudinis vetustatem luce cla­rius testatur porro, singulare illud diploma, quod S. Joannes a Cap. Ord. Min. Vie. Generalis, in partibus cismontanis, pro Ladislao Chithnand , nobili quodam viro exaraverat, cujus tenor originális est, ut sequitur: Y. H. S. Egregio militi Ladis­lao de Chithnand Ordinis Seraphici Patris Nostri Francisci benefactori devotissimo, frater Johannes de Capistrano eius­dem ordinis minimus et indignus, ac Rmi P. G. in omnibus partibus cismontanis quoad fratres de observantia nuncupatos Immeritus vicarius generalis. Cum orationum suffragio salutari omnium incrementa virtutum. Quamvis ex caritatis debito omnibus teneamur; illis tamen longe amplius obiigamur, quo­rum dileccionem certis beneficiorum incliciis frequencius expe­rimur. Proinde vestre devocionis sinceritatem attendentes, quam ad nostrum et praefati p. n. Francisci geritis ordinem veluti clara experientia cognovi, dignum putavi et divine ac­ceptabile voluntati et *) ab ipso ordine prerogativam senciatis spiritualium graciarum. Verum quia nudí temporalibus bonis. *) Forsitan : ut.

Next

/
Thumbnails
Contents