SCHEMATISMUS 1904.
XX. Residentia IN .-Szollősiensis. Ad S Joannem a Capistrano. In Dioecesi Szathmáriensi, Comitatu Ugocsensi ; Oppiclo Nagy-Szőllős posita. In colli oppiclo adiacenti, communiter Kankó nominato, família Perényiaua quinto adhuc saeculo supra millesimum Seraphici Patriarchae filiis monasterium penes suum castellum exstruxerat, in quo 1525 et 1554 celebratum fuit capitulum provinciale. F ait hoc monasterium iucorporatum Custodiae Bányae, quod postea haeretici everterunt. Anno 1G69 extructa est a familia Perényiana nova Residentia (Urb. Fridr.). Catéchisai in schola elementari 180 proies, in industriali 25 tyrones. — Subsidio spiritual i est Clero curato Dioecesium Szathmáriensis et Agriensis. — Ss. Confessiones anno elapso excepit 370. — Posta, statio tclegraph. et viae ferreae in loco. Sacerdos : A. V. P. Hyacintus Szabó, Conc Em. et Act., Praesidens, Director III Ord. S. P. N. Francisci, Bibliothecar. et Histor. Dornas. Nr. L «H*. XXI. Conventus Rosnaviensis. Ad S. Annam In Dioecesi Rosnaviensi, Comitatu Gömöriensi, Civitate líozsnyó Situs. Fratres Minores an. 1732. die 20. Octobr. oppidum hoc ingressi sunt, quibus generosus Dom. Joanues Peez suam domum et totum domui adiacentem fuudum pro religioso domicilio construendo donavit. Verum hic fundus erat contractior, quam ut ftituris temporibus aedificium formális Conventus complecti quiret. Iii tic proxime vicina et fundo a nostris jam praehabito contigua domus pro ampliatione eiusdem spatii a nobili Domina Juditba Kaár, Michaelis Miticzky relicta vidua coëmta est. Habitis taliter his duobus fundis an. mox dicto sub Provincialatu P. Josephi Bede Septem cellás pro commodiore mansione praepararunt. Demum an. 1791. aedificium Conventus, Ecclesiae vero au. 1835. consummatum est e piis oblatis. Anno 1890. fatali incendio destruetus, anno sequenti e s. eleemosyna restauratus. — Docet scholae normális 2-am, 3-am, 4-am, 5-am et 6-am classes, in quibus diseipuli sunt 172. — In spiritualibus subsidio est DD. Parochis Dioecesium Rosnaviensis et Agriensis. — SS. Confessiones anno elapso excepit 2400. — Posta, statio telegraphica et viae ferreae iu loco.