SCHEMATISMUS 1895.
Vingaensis autem propter graves quasdam inter Provinciám et Magistratum ejatem differentias an. 1882 resignata et Reverendissimo Ordinariatui Csanádiensi tradita, Provincia Capistrana ad arctiores limites redacta est numeratque impraesentiarum 22 domicilia per Austriam, Hungáriám et Slavoniam dispersa. Quia vero Provincia nostra Capistrana non brevi aliquo tempore, sed duobus cum dimidio fere saeculis, ut ex superiori deductione patet, cum Provincia Bosnensi unita fuerat, eosdemque Ministros Provinciales complures etiam ex Hungaris et Slavonitis liabuerat, liac de causa non incongrue ponitur sequens Ministrorum Provincialium sériés et quidem :