SCHEMATISMUS 1890.
XXII. Residentia Iiőrösbányen sis. Ad B. M. Y. Yisitantem. In Transsylvania, Dioecesi Cognomine, Comitatu Hunyadiensi, oppido Kőrösbánya posita. Cum Patres Bulgari e Conventu Devensi longe lateque excurrentes non solum militiae Caesareae in M. principatu liibernanti sed aliis quo que fidelibus 18 annorum spatio servitia spiritualia praestitissent, ad instantiam populi catholici ab Episcopo Csanádiensi lllmo. D. Corn. Ladislao Nádasdy Körösbányam expediti fuere cum potestate ministerium evangelicum porro continuandi, erectaque Administratura parochiali necessitatibus fidelium spiritualibus munere subveniendi. Hinc origo ecclesiae, et Residentiae religiosorum nostrorum Körösbányae. Exstitit. quidem ibi ecclesia ; sed fatorum iniquitate fere ruinata Patrum curae debet, quod an. 1763 restaurata, formam acceperit sacris frequentandis adcommodatam. Residentia ampliata est anno 1768 materialibus, quae ab aediticatione templi remansere, hune in finem adhibitis. Quasquas deinde successu temporis pro decore, vel majore commoditate nacta est reformationes, eas omnes in bellata nuperrima revolutione amisit. Tncendio deleta, sortem suam lugebat ad novissimos dies, quibus beneficentissima C. R. Gubernii accedente gratia, pristino statui est restituta. Administrât parochiam local. 253, et Halmágyiensem 131 eatholicos numerantem, docet ac catechisat scholam cathol. national. 9 scholar. censentem, porro catechisat in communali schola locali 28, in filiali autem Brád 35 Scholares. — Lingv. Hung Germ. et Valach. Sacerdos: M. V. P. Boilifacius Krämer, Praesidens, Administr., Paroch., Mag. et Catech. Schol., Bibliothecar., Histor. Domus., Director III. Ordinis S. P. N. Francisci ac Protocollista. Nr. i.