SCHEMATISMUS 1888.
Origo et Yicissitudínes Provinciáé S. Joannis a Capistrano. Ordine S. Francisci Assisiensis Anno 1210 funclato atque intra breve tempus per omnia fere Europae regna et regiones propagato, numerosae exsurrexerunt Provinciáé, Provinciarumque Custodiae. Sic in Regno etiam ITungariae amplissima exsurrexit Provincia, quae jam septem jam etiam octo habebat Custodias, ab uno Ministro Provinciali dependentes. Inter has Custodias erat etiam Custodia Slavoniae seu Zagrabiensis, et Custodia Syrmiensis ; ad illám, qui adhuc ex vetustioribus Provinciáé nostrae Conventibus supersunt, spectabant Conventus Našicensis et Požeganus, ad hanc autem Conventus Ilokiensis, Bácsiensis et Semlinensis. Quum autem in hac Provincia Hungáriáé fuissent si non statim ab initio, certe non multo post duae familiae, una Conventualium, eaque copiosior, et alia Observantium, eaque numero inferior, factum est, ut haec altera, agentibus potissimum Ordinis Reformatoribus scopo majoris suae consolidationis iniret Unionem cum fratribus Bosnensibus, pariter et familiam Observantium spectantibus, venirentque omnes sub nomine Vicariae Bosnae. Verum iidem illi Hungáriáé Observantes, ubi successu temporis notabili et domiciliorum et individuorum numero aucti fuissent ; semet a Bosnensibus separarunt, novamque Observantium Iiungariae primo Vicariam, dein Provinciám sub titulo SS. Salvatoris