SCHEMATISMUS 1888.

XV. Conventus Bajensis. Ad S. Antonium Patavinum. In Hungaria, Archi-Dioecesi Colocensi, Comitatu Bács-Bodroghensi, Civitate L. R. Bil j a positus. E Conventualium saeciili XIII. coenobio tandem saeculo 16, Fratrum Observantium Residentia ; quae duram turcicae imperitatio­nis sortem perinde experta, serenatis Hungáriáé rebus instaurata jura Conventus an. 1719 consecuta fuit. Nutantibus an 1722 infirmis ve­tusti templi muris, solida peramplae ecclesiae fundamenta jacta sunt, quae cum contiguo novo Conventu piis fidelium eleemosynis, peculiari tarnen subsidio I. Dominii terrestralis, Arcbi-Praesulis. item Coloc. Josephi e Comit. de Battyán, et Vice-Com. Potri Latinovié tractim ad fastigium pertigit. Die 1-a Maji 1840 una cum Conventu ac tota pene civitate dousta, munificentia Archi-Praesulis, Y. Capituli Colocensis, uti et Spect. T>. Steph. Pilasanovic, aliorumque complurium benefa­ctorum insigni liberalitate ecclesia et Conventus ad priorom decorem perducta visuntur. — Conventus B. Decret. R. anno 1787 confirmatus, providet Studium Theologiae domesticum, et adjuvat in spiritualibus Curatores animarum illius Arcbi-Dioec. — Lingv. Ilung. German, et Illyrica. Sacerdotes : R. P. Aloysius Tamás, SS. Theolog. Lector Approb. et Actual. Theol. Morális et Pastoral., Catcchet. ac s. Eloquent., Guardianus, Pro-Director Studii Theolog., Biblioth., Hist. Domus. R. P. Mansuetus liozóky, SS. Theolog. Lector Approb. et Actual. Studii Bibl. universi, item Catechet. et s. Eloquent, Vice-Mag. Cler., Discret, et Propositor ac Censor Casuum Prov. et Conv. R. P. Laurentius Paucsek, Conc. Emer. et Actualis Hung. Dominic. una Spirituális.

Next

/
Thumbnails
Contents