SCHEMATISMUS 1887.

váriensis et Aradiensis ; nee non Residentiae : Paksensis, Valpovensis, Rumensis et Cuntiéensis. Quemadmodum autem in hoeee variabili mundo nihil est tarn durabile, quod non cessaret in tempore, ita nee haec cum Bosnensibus unio perennis ac sempiterna mansit. Ortis namque progressu temporis inter fratres Bosnenses et fratres Hungáriáé et Slavoniae quibusdam differentiis, factum est, ut hi ab i Iiis semet separarent, novamque Provinciám sub titulo S. Joannis a Capistrano permissn et auctoritate Sedis Apostol ieae anno 1757 efformarent, quae deinde Anno 1825 incorporatione 4 Conventuum Austriae inferioris pertinentium praeprius ad celeberrimam quondam S. Bernardini Provinciám; item 1851 unione provinciáé Bulgarieaç per Transsilvaniam et Yalachiam diffusae, et 8 domiciliis religiosis refertae, quídem aucta ast post breve tempus propter nimiarn Valachiae distantiam et difficilem rerum administrationem Conventibus Yalachicis utpote : Bukarestiensi. Campilongensi. Rimnikiensi et Resi­dentia Tergovestiensi medio P. Oaji Agjic Ex-Ministri Pro­vincialis in hoc merito Anno 18G6 Romam ablegati, sponte dimissis et Congregationi PP. Passionistarum erga recom­pensationem tarnen nonnullorum tenutorum peremtorie resignatis. iterum ad arctiores limites reducta, liodie numerát domicilia 22 per Austriam, Hungáriám, Slavoniam et Transsilvaniam dispersa. Quia vero Provincia nostra Capistrana non brevi aliquo tempore, sed duobus cum dimidio fere saeculis, ut ex superiori deductione patet, cum provincia Bosnensi unita fuerat, eosdemque Ministros Provinciales complures etiam ex Hungaris et Slavonitis habuerat, hac de causa non incongrue ponitur sequens Ministrorum Provincialium series et quidem :

Next

/
Thumbnails
Contents