S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT VIII. Depietatis affectu et quomodo ratione carentia videbantur ad ipsum affici

LEGENDA MAIOR. CAP. VIII. 69 sit impia, quae te interfecit, nullusque de ea comedat homo vei bestia ». Mirabile dictu! Statim infirmari coepit porca malefica et tribus diebus corpoream poena m exsolvens, ul­tricem tandem pertulit necem. Proiecta autem in vallum monasterii ibique longo tempore iacens, in modum tabulae desiccata, nulli fűit esca famelico. — Advertat igitur humana impietas, quali poena sit ferienda íinaliter, si tam hor­renda morte percussa est ferocitas bestiális; perpendat et fidelis devotio, quam in servo Dei pietas fiierit ad­mirandae virtutis et copiosae duleedinis, ut ei applaude­ret suo modo etiam natura brutorum. 7. Iter enim faciens iuxta civitatem Sen en sem, invenit m c 3i in pascuis magnum ovium gregem. Quas cum benigne, ut erat solitus, salutasset, relicto pastu, cucurrerunt omnes ad eum, levantesque capita sua, ereetis in eum luminibus in­tendebant. Tantum quidem ei fecerunt applausum, ut et pastores mirarentur et fratres, cementes circa ipsum tam ovium agnos quam ipsos arietes sic mirabiliter exsultantes. — Alio quoque tempore apud Sanctam Mariam de Porti­uncula quaedam viro Dei fűit ovis oblata, quam prop­ter innocentiae ac simplicitatis amorem, quas ovis natura praetendit, gratanter suscepit. Monebat vir pius oviculam, ut et laudibus divinis intenderet et ab omni fratrum offensa caveret; ovis autem, quasi viri Dei pietatem ad­verteret, informationem ipsius sollicite observabat. Nam audiens fratres in cboro cantare, et ipsa ecclesiam in­grediens, sine alicuius informatione flectebat genua, vocem balatus emittens ante altare Yirginis, Matris Agni, ac si earn salutare gestiret. Insuper, et cum elevaretur sacra­tissimum Christi corpus inter Missarum solemnia, flexis curvabatur poplitibus, tamquam si reverens pecus de ir­reverentia indevotos argueret Christoque devotos ad Sa­cramenti reverentiam invitaret. — Tempore quodam agni­culum in Urbe secum habuerat ob reverentiam illius

Next

/
Thumbnails
Contents