S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT VIII. Depietatis affectu et quomodo ratione carentia videbantur ad ipsum affici
LEGENDA MAIOR. CAP. VIII. 67 abstulerat redder e pro posse curaret. «Tanto maior est», aiebat, «detractorum impietas quam iatronum, quanto lex Christi, quae in observantia pietatis impletur \ magis animarum quam corporum nos adstringit optare salutem 2». 5. Afflict is quoque qualicumque corporali molestia u c 83 mira compassionis teneritudine condescendens, si quid penuriae, si quid defectus in aliquo cerneret, pii cordis dulcedine regerebat in Christum. Sane clementiam liabebat ingenitam 3, quam superinfusa Christi pietas duplicabat. Itaque liquescebat animus eius ad pauperes et infirmos, et quibus non poterat man um, exhibebat affectum. * Contigit semel, ut * I C 76 pauperi cuidam eleemosynam importune petenti unus e fratribus durius responderet. Quod audiens pauperum pius ' amator ', fratri praecepit, ut ad illius pauperis pedes se," n c 8 nudatum prosterneret, * proclamaret culpabilem, orationis * Ii c 85 suffragium postularet et veniam 4. Quod cum ille fecisset humiliter, dulciter pater adiecit: « Dum pauperem vides, o frater, speculum tibi proponitur Domini et pauperis Matris eius. In infirmis similiter infirmitates, quas assumpsit, considera!». — Cumque in pauperibus cunctis et ipse christianissimus pauper effigiem Christi prospiceret, si qua etiam necessaria vitae sibi collata fuissent, eis oceurrentibus non solum liberaliter conferebat, verum etiam, ac si illorum propria essent, iudicabat esse reddenda. — Acci- 87 flit semel, ut eidem redeunti de Sen is pauper qui dam occur reret, cum occasion e infirmitatis super habit um palliolo quodam esset amictus. Cuius miseria oculo dementi conspecta: «Oportet», inquit ad socium, « ut reddamus mantellnm pauperculo isti, nam ipsius est. Mutuo enim ipsum accepimus, donee pauperiorem invenire contingeret ». Socius autem pii patris necessitatem considerans, pertinaciter obsi1 Rom. 13, 8; cf. Matth. 22, 39 sq. 2 Cf. Matth. 6, 33 et Luc. 12, 31. Vide etiam II Cel., 183. 3 Cf. supra, I, 1. 4 Biographus duas narrationes in unam conflat.