S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT VII. De amore paupertatis et mira suppletione defectuum

7 2 S. BONAVENTURA. Ii c 93 teros cupiebat excedere, qui ex ipsa didicerat inferiorem 83 se omnibus reputare. Si quando igitur pauperiorem se quem­piam secundum exteriorem habitum cerneret, semetipsum protinus arguens excitabat ad simile, tamquam si aemula 84 paupertate concertans, vinci se timer et in illo. — Accidit enim, Ut paupereulum quemdam obvium habere t in via, cuius cum nuditatem aspiceret, compunctus corde, lamentabili voce di x i t ad socium : « Magnam verecundiam intulit nobis huius inopia, quia nos pro magnis divitiis paupertatem elegimus, et ecce, magis relucet in isto ». 7. Propter sanctae paupertatis amorem omnipotentis Dei famulus eleemosynis ostiatim quaesitis utebatur multo 72 libentius quam oblatis. Si quando enim, invitatus a magnis personis, mensis esset profusioribus honorandus, prius per propinquas vieinorum domos panum fragmenta petebat ac * 73 deinde, sie ditatus inopia, discumbebat. * Et cum aliquando id fecisset, invitatus a domino Ostiensi, qui pauperem Christi praecipuo complexabatur afleetu \ conquerenti episcopo, quod suo derogasset honori, utpote qui in eius comesturus hospitio pro eleemosynis is set, servus Dei re­spondit: « Magnum, mi domine, vobis honorem exhibui, dum maiorem Dominum honoravi. Siquidem beneplacitum est Do­mino in paupertate, et ea maxime, quae voluntaria pro Christo mendicitas est. Hanc dignitatem regalem, quam pro nobis Dominu s Iesus, egenus factus, assumpsit ut sua nos ditaret * 72 inopia 2 ac vere pauper es spiritu * regni caelorum reges institueret et heredes, nolo relinquere pro feudo divitiarum falsarum vobis ad horam concesso ». Ii C 7i 8. Nonnumquam fratres ad petendum eleemosynam hortans, verbis utebatur huiusmodi: «Ite», inquit, « quo­niam hac novissima hora fratres Minores commodati sunt mundo, ut electi in eis i m pleant, unde a Iudice commendentur, illud 1 Cf. / Cel., 101. 2 Cf. II Cor. 8, 9; tunc Matth. 5, 3.

Next

/
Thumbnails
Contents