S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT VII. De amore paupertatis et mira suppletione defectuum

7 2 S. BONAV ENTURA. 11 c 8 1 Consanguineis tuis tua dedisti et defraudasti pauperes, dignus non es pauperibus sanctis. Ineepisti a carne, ruinosum fun­damentum spirituali fabricae collocasti ». Red i i t animalis homo 1 ad suos et repetiit sua, quae pauperibus relinquere nolens, virtutis propositum citius dereliquit. 6 7 4. Alio quoque tempore, cum in loco Sanctae Mariae de Portiuncula tanta esset inopia, quod non posset hospi­tibus fratribus supcrvenientibus secundum necessitatis exigentiam provideri: adiit virum Dei vicarius suus 2, alle­gans penuriam fratrum et petens, ut intrantium novitiorum res aliquas reservare liceret, ad quas expendendas recur­rere possent fratres tempore opportuno. Ad quem vir superni consilii non ignarus: «Absit», inquit, « a nobis, frater carissime, ut pro quovis homine impie agam us in regulám. Malo te altare Yirginis gloriosae nudare, cum necessitas id requirit, quam contra paupertatis votum et observantiam Evangelii aliquid vel modicum attentare. Gratius enim habebit Virgo beata, sancti Evangeli i perfecte servato consilio, suum altare detegi, quam altari vestito, Filii sui promissum consilium praetermitti ». 68 5. Transiens autem quodam tempore vir Dei cum socio per Apulia in iuxta Barum, invenit in via bursam mag­nam, quasi plena esset denariis, tumescentem, quam usitato vocabulo funda m appellant. Monetur a socio pauper Christi et instanter inducitur, ut bursa tollatur e terra, et pecunia pauperibus erogetur. Renuit homo Dei, commentum affir­mans fore diaboli in bursa inventa, et fratrem non sua­dere rem meriti sed peccati, aliena scilicet surripere ac donare. Recedunt de loco, festinant iter perficere coeptum. Sed nondum quiescit frater, vacua pietate delusus, virum Dei mo­lestans, quasi qui de relevanda pauper urn penuria non curaret. Acquievit tandem vir mitis redire ad locum, non ut fratris voluntatem perficeret, sed ut detegeret diabolicam 5 I Cor. 2, 4 4. 2 Iuxta fontem: Fr. Petrus Cathanii.

Next

/
Thumbnails
Contents