S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

PRAEFATIO

PRAEFATIO. VII cipua hunc assumendi laborem,... ut ego ... vitae illius virtutes, actus et verba quasi fragmenta quae­dam partim neglecta partimque dispersa, quamquam plene non possem, utcumque coliigerem, ne, morientibus his qui cum famulo Dei convixerant, deperirent. — Ut igitur vitae ipsius Veritas ... certius mihi constaret, ... adiens locum originis, conversationis et transitus viri sancti, cum familiaribus eius adhuc superviventibus collationem de his habui diligentem, et maximé cum qui­busdam qui sanctitatis eius et conscii fuerunt et sectato­res praecipui, quibus propter agnitam veritatem probatam­que virtutem, fides est indubitabilis adhibenda ». Haec Bonaventura de causa et methodo Legendae maioris scribendae partim clare •enuntiat, partim vage insinuat. Neeessaria non erat formális Deíinitio Capituli \ Generali sufliciebat ' aíTectuosa ' et « coneors instantia» capitularium Narbonensinm, etsi 'causam praecipuam' declaret gratum suum animum erga S. Franciscum. Ideo mirari licet, quod hanc suam sanationem nullibi inter Mi­racula Leg. maioris commemoravit, sed solummodo in tine Leg. minoris 2 paucis recoluerit. — Deinde dicit se pro sua Legenda componenda «fragmenta neglecta et dispersa » collegisse, ne perirent, morientibus iis qui cum S. Patre « convixerant». Loquitur ergo hic de factis non dum scripto traditis, quibus solis sors talis obtin­gere poterat, et prosequitur: ut rerum sibi narrandarum « veritas » stabiliretur, in Umbriam perrexit, ubi cum «familiaribus » S. Francisci de eis conferret, « maximé cum quibusdam, qui sanctitatis eius conscii fuerunt et 1 Ap. Archívum Franc. Hist. [= AFH], III (1910), 76, § 75, talis Deíinitio, concise rem edicens, legitur: Item ordinetur de Le­genda D. Francisci, ut de omnibus una bona compiletur. 2 Infra, p. 212; cap. VII, paragrapho sive numero 8. Sanatio accidit post í oct. 1226, intercedente, non praesente S. Francisco.

Next

/
Thumbnails
Contents