S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT V. De austeritate vitae et quomodo creaturae praebebant ei solatium

7 2 S. BONAVENTURA. * ii c 114 pudicae mentis maculare nilorem. — * Asserebat etiam fri­volum esse mulieris colloquium, excepta sola confessione vel in­structione brevissima\ iuxta quod et saluti expedit et congruit honestati. «Quae sunt», inquit, « religioso cum muliere tractanda negotia, nisi cum sanctam poenitentiam * 113 vei melioris vitae consilium religiosa petitione deposcit?*Ex nimia securitate minus cavetur hostis, et diabolus, si de suo capillum potest habere in homine, cito excrescere facit in trabem ». 6. Otium autem omnium malarum cogitationum sen­tinam docebat summopere fugiendum 2, exemplo demon­strans, rebellem carnem et pigram diseiplinis continuis et fructuosis laboribus esse domaudam. Unde corpus suum 129 frat rem asinum appellabat 3, tamquam laboriosis suppo­nendum oneribus, crebris caedendum flagellis et vili pabulo 75 sustentandum. — Si quem vero cernebat otiosu m et v a­gum aliorum velle manducare labores, frat rem muscam nominandum censebat, eo quod talis nihil boni faciens, sed benefacta inflciens, vilem et abominabilem se omnibus 161 reddat. — Propter quod dixit aliquando: « Yolo fratres meos laborare et exercitari, ne otio dediti, per illicita corde aut lingua vagentur». — Evangelicum siquidem volebat a 160 fratribus observari silentium, ut videlicet ab omni otioso verbo omni tempore abstinerent sollicite, tamquam reddi­turi in die iudicii de huiusmodi ralionem 4. Sed et si quem invenisset fratrem verbis assuetum inanibus, acriter ar­gue bat; taciturnitatem modestam et puri cordis affirmans custodiam et non modicam esse virtutem, pro eo quod 1 Cf. Regida I, c. 12, ap. Opuscula, 4 1 . 2 Cf. Regula I, c. 7; Reg. II, c. 5; Testament., n. 4, ibid. 34, 68, 79. Cf. II Cel., 159-162. 3 Cf. supra, num. 4. II Cel., 129. 4 Cf. Matth. 12, 36. Cf. Regula I, c. M; De relig. habit, in eremo, ap. Opus­cula, 40, 83-4. Cf. etiam Admoniliones, c. 22; Reg. II, c. 3 (ibid. 16, 67); II Cel., 19.

Next

/
Thumbnails
Contents