S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT V. De austeritate vitae et quomodo creaturae praebebant ei solatium
7 2 S. BONAVENTURA. n c 64 matutin a 1 e rn iuquietatum multimode a sanctae oration is studio perturbavit, donee, vocato socio, pulvinar cum daemonio fecit extra cellulam lougius exportari. Egressus autem cum pulvinari fráter de cella, membrorum omnium vires amisit et usum, quousque ad vocem sancti patris hoc eognoscentis in spiritu, vigor pristinus cordis et corporis sibi fuit plenarie restitutus. i C 42 3. Rigidus in disciplina super eustodiam suam stabat \ curam permaximam gerens de utriusque hominis puritate servanda; quapropter circa conversionis suae primordia " iui 24 * tempore hiemali' in fovea m glacie plena m se ipsum plerumque mergebat, ut et domesticum sibi hostem perfecte subigeret et candidum vestimentum pudoris a voluptatis incendio praeservaret. Tolerabilius viro spirituali fore incomparabiliter asserebat magnum sustinere frigus in car ne, quam ardorem carnalis libidinis vei modicum sentire in mente, ii c ii6 Cum autem apud erem um de Sartiano nocte quadam oration i vacaret in cellula, vocavit eum hostis antiquus, tértio dicens: « Francisce, Francisce, Francisce!». Cui cum, quid quaereret, respondi s s e t, fallaciter ille subiunxit: « Nullus est in mundo peccator, cui, si conversus fuerit, non indulgeat Deus; sed quicumque semetipsum poenitentia dura necaverit, misericordiam non inveniet in aeternum ». Statim vir Dei per revelationem cognovit hostis fallaciam, quomodo nisus fuerit eum ad tepida revocare. Nam hoc sequens indicavit eventus. Continuo enim post hoc ad insufllationem illius, cuius halitus prunas ardere facit 2, gravis ipsum carnis tentatio apprehendit. Quam ut praesensit castitatis amatőr, deposita veste, chorda coepit se verberare fortissime: «Eia,», inquiens, «fráter asine, sic te decet manere, sic subire flagellum. Tunica religion i deservit, sanctitatis signaculum praefert, furari earn libidinoso non licet; 1 Cf. Is. 21, 8. 2 lob 41, 12.