S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT III. Deinstitutione Religion is et approbations Regulae
LEGENDA MAIOR. C AP. III. 27 cedenti repulerat, designabat. Et mane sequenti mandavit per suos famulos per Urbem dictum pauperem quaeri. Quem inventum iuxta Lateranum in hospitali S. Antonii 1, ante conspectum suum celeriter iussit adduci. Cumque «introductus esset ante » etc. ut in num. 9, I. 2 sqq. 10. Omnipotentis autem Dei famulus, totum se confe- » c 16 rens ad orandum, precibus devotis obtinuit et quid exterius ipse proferret, et quid interius Papa sentiret. Nam cum parabolam de divite rege cum muliere formosa et paupere contrahente gratanter et de prole suscepta praeferente generantis regis imaginem, ac per hoc educanda de mensa ipsius, sicut a Deo acceperat, retulisset, ex illius interpretatione subiunxit : « Non est formidandum, quod fame pereant aeterni Regis filii et heredes, qui ad imaginem Regis Christi per Spiritus sancti virtutem de paupere matre nati, et ipsi per spiritum paupertatis sunt in religione paupercula generandi. Si enim Rex caelorum imitatoribus suis regnum promittit aeternum quanto magis ilia subministrabit, quae communiter largitur bonis et malis 8». * Hanc ergo parabolam et intellec* n tum ipsius Christi Vicarius cum diligenter audisset, miratus est valde et indubitanter Christum locutum in homine recognovit. — Sed et vision em, quam tunc temporis e caelo perceperat, in hoc viro fore complendam, Spiritu divino suggerente, firma v it. Vide bat namque in somnis, ut relulit, Lateranensem basilicam fore proximam iam ruinae, quam quidam homo pauperculus, modicus et despectus, proprio dorso submisso, ne caderet, sustentabat. « Vere », inquit, « hie ille est, qui opere et doctrina Christi sustentabit Ecclesiam ». Inde praecipua devotione repletus, petitioni 1 Prope vicinam ecclesiam SS. Petri et Marcellini. 2 II Petr. I, 11. Cf. Matth. 19, 28sq. 3 Cf. Matth. 5, 45.