S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT II. De perfectaconversione eius ad Deum et de reparatione trium ecclesiarum

1 6 S. BONAVENTURA. i c i7 mino consecutus virtutem, ut in spiritualibus et corpora­libus morbis mirabiliter expurgandis mirabilem eilicaciam obtineret. — Referam unum de multis, quod accidit, viri Dei fama post mod um latius clarescente. Cum enim cuiusdam de comitatu Spoletano os pariter et maxillam morbus quidam horribili, depascendo eorroderet, nec sub­veniri posset eidem aliquo medicinae remedio; contigit ut propter Sanctorum exposcenda merita A p o s t o 1 o r u m visitatis li mi nib us, de peregrinatione rediens, servo Dei occurreret; cumque prae devotione vellet ipsius osculari vestigia, vir humilis hoc non ferens, osculari volenti pedes osculum oris dedit. Dum autem leprosorum servus Fran­ciscus mirabili pietate illam plagam liorribilem ore sacro contingeret, omni fugato morbo, subito aeger ille sani­tatem recuperavit optatam. Nescio, quod horum magis sit merito admirandum, an humilitatis profunditas in osculo tarn benigno, an virtutis praeclaritas in miraculo tam stupendo. ii c 13 7- Fundatus iam in Christi humilitate Franciscus ad memóriám reducit obedientiam sibi e cruce iniunctam de Sancti Damiani ecclesia reparanda 1 et tamquam verus obediens Assisium rediit, ut saltern mendicando voci divinae pareret. Depositaque omni verecundia propter amorem pauperis Crucifixi, mendicabat apud eos, inter * 14 quos abundare solebat, debile corpus, * attritura ieiuniis j q 2i oneribus lapidum supponendo. — Praedicta igitur eccle­sia, iuvante se Domino et devotione civium assistente, re­I'ecta, ne post laborem corpus torperet ignavia, trans­tulit se ad reparandam ecclesiam quamdam beati Petri longius a civitate distantem, ob devotionem specialem, quam ad Apostolorum principem sincerae fidei puritate gerebat 2. 1 Supra, II, 1. 2 Cf. II Cel., 8. Ecclesia longius distabat a moem'bus saeculo XIII oppiduni occludentibus.

Next

/
Thumbnails
Contents