S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

PRAEFATIO

PRAEFATIO. XXVII Aliqiii codices barum Vitarum S. Francisci eisdem banc monitionem rubricatam praemittunt: Haec mai or Vita sive Legenda B. Francisci pro aedi­ficatione Fratrum in loco quolibet habeatur • et potest legi ad mensam per totam octavam Natalis B. Francisci. M i­nor autem Legenda, quae de hac excerpta est, poni debet in libris choralibus et legi secundum suas distinctio­nes in festivitatibus B. Francisci et per octavam Natalis eius; et in Breviariis portatilibus 1 potest poni. Scrip­tores ergo compellantur tenere punctationes 2 et litteram exemplar is ; et eorum errores iuxta ipsum exemplar per Fratrum diligentiam corrigantur. Textus utriusque Legendae saepissime tvpis est cusus 3. Haec nova editio innititur in ea quae recognita fuit iuxta MSS. inter Opera omnia S. Bonaventurae 4; sed novis nunc codicibus adbibitis, aliquot eiusdem dictiones singulae et sparsae emendatae sunt 5. — Tu vero, lector, utaris frua­risque bis opusculis eximiis ac suavissimis Doctoris Sera­j)bici ! FRATRES EDITORES. 1 Id est privatis seu iis quae Fratres itinerantes secum portabant. 2 Quae a modernis multum differebant et praesertim ad clau­sulas rhythmicas, medias et finales, propositionum aitendebant; v. p. xiii, nota 1. 3 Editio curata a P. Suyskeno, S. I., in maxima ilia collectione: Acta Sanctorum , Oct., t. II, Antverpiae 1768, 742-98 (ed. II, 1866), mediocris erat valoris. Editor divisionem in capitula servavit, sed horum singulas paragraphos arbitrarie dissecuit easque (pro more illius operis) serie continua numeravit, in Vita, nn. I -223; in Mi­raculis, nn. 224-311. Accurata tabula concordantiae paragra­phorum editionis nostrae cum Bollandiana exhibetur in Praefatione ad AF t. X, p. Lxxxsq. 4 In tomo VIII, Ad CI. Aquas 1898; Leg. maior, p. 504-64; Leg. minor, p. 565-79. Cf. supra, p. x, nota 1. 6 Haec nova editio minor primum instructa est Indice speciali.

Next

/
Thumbnails
Contents