S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
LEGENDA MINOR S. FRANCISCI
196 . S. BONAVENTURA. xi, 5 audientibus cuuctis, veluti cum manu ligna sicca franguntur, statim que is qui contractus iacuerat, surrexit sanus et in laudem Dei prorumpens : «Ego», inquit, «sum liberatus». Paucis autem interlapsis temporibus, cum, Dei oblitus, corpus impudicitiae reddidi s s e t, et sero quodam coenasset in hospitio cuiusdam canonici nocteque ilia dormiret ibidem, tectum domus super omnes subito corruit et ilium solum, ceteris mortem evadentibus, interemit. Sieque factum est, ut simul in hoe uno eventu pateseeret, quam sit severus ingratis zelus divinae iustitiae, quamque verax et certus in dubiis fuerit qui Franciscum repleverat spiritus prophetiae 1. Lectio nona. xi, 4 Eo quoque tempore, quo post reversionem suam de ultra mare Celan um praedicaturus access it, miles quidam supplici eum devotione cum instantia magna invitavit ad prandium et quasi coegit invitum. Ante vero quam cibum sumerent, vir mente devotus iuxta solitum morem offerens Deo preces et laudes, vidit in spiritu, viro íI Ii mortis de proximo imminere iudicium, menteque suspensus oculis stabat elevatis in caelum. Oratione tandem completa, benignum hospitem traxit in partem mortemque illi vicinam praedixit, ut confiteretur admonuit et ad bonum, quantum valuit, anima vit. Acquievit homo continuo beati viri sermonibus socioque illius universa peccata in confessione detexit, domum disposuit, divinae se miserationi commisit et ad suscipiendam mortem se, quantum potuit, praeparavit. Igitur dum alii refectionem corporis sumerent, miles, qui sanus videbatur et fortis, subito spiritum exbalavit iuxta verbum hominis Dei, repentina quidem morte sublatus, armis tarnen poenitentiae per eiusdem spiritum prophetic um praemunitus, ut et per1 Apoc. 19, 10.