S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
LEGENDA MINOR S. FRANCISCI
LEGENDA MINOR. II I. 183 illos de ostensa eis eaelitus visione, coepit et conscientiarum ipsorum secreta rimari necnon et futura praedicere, adeoque coruscare ' miraculis ', ut patenter claresceret 1, ' duplicem ' Eliae spiritum in tanta super eum plenitudine quievisse 2, quod post ipsius doctrinam et vitam erat omnibus proficisci tutissimum. Lectio septima. Religiosus quidam tune temporis de Ordine Cruciferorum, IV, 8 Moricus nomine, in hospitali quodam prope Assisium languore tarn gravi tamque prolixo laborans, ut crederetur morti iam proximus, viro Dei supplex factus per nuntium, postulabat instanter, ut pro se ad Deum intercedere vellet. Cui vir pius benigne assentiens, oratione praemissa, panis micas accepit, et cum oleo sumpto de lampade, quae coram Virginis ardebat altari, commiscens, quasi quoddam electuarium per manus fratrum infirmanti transmisit, dicens : « Medicinám banc fratri nostro deferte Morico, qua ipsum Christi virtus non solum plenae sanitati restituet, verum etiam robustum bellatorem effectum aciei nostrae perseveranter adiunget ». Statim autem, ut antidoturn illud sancti Spiritus adinventione confectum aeger homo gustavit, sanus exsurgens, tantum mentis et corporis a Deo vigorem obtinuit, ut paulo post viri sancti Keligionem ingressus, longo tempore loricam porta ret ad carnem, et crudis dumtaxat contentus cibariis, nec vini poculum sumeret nec coctum aliquid degustaret. Lectio octava. Illo quoque tempore sacerdos quidam de civitate Assisii, III, 5 Silvester nomine, vir utique conversations honestae ac sim1 Incisum de miraculis est e luliano, 29. 2 Cf. Is. 11, 2; supra, lectio 2; infra, IV, lectio 3.