S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
PRAEFATIO
XX S. BONAVENTURA. LEGENDA M AIOR. varietas circumferebatur intra Ordinem et extra 1. Divisa est in VII capilula seu paragrapbos, iuxta VII dies octavae festi S. Francisci, a IV die usque ad XI octobris, praesupposito bos dies vacare ab aliis testis. Capitula VII explicite distinguuntur in novenas Lection es, omnes proiude historicas, uti tunc ferebat usus, sicque universim 65 Lectiones numerantur. In die autem VIII repetebatur Officium diei festivi seu IV 1 octobris. Modus per octavam tunc servandus edicitur per Rubricam olim in multis Breviariis Minoritarum notatam: De festivitatibus quae infra octavam S. Francisci veniunt,nihil tunc agitur, sed post octavam celebrantur. Infra octavam vero leguntur quotidie IX Lectiones de Legenda ipsius et VIII responsoria coműantur 2. Omnia alia fiunt sicut in die, excepto quod per octavam antiphona: Sancte Franci see 3 • dicitur ad Benedictas; antiphona: Salve, sancte Pater 4 vei antiphona: Plange, túrba paupercula 5 dicitur ad Magnificat. De dominica quae occurrit infra octavam vei in octava, fit commemoratio in utrisque vesperis et matutinis et ultima Lectione. Postquam an. 1266 Legenda maior declarata est unica, authentica seu officialis Legenda S. Francisci, ipsa vocata Leg. nova, paulatim Legenda communis eiusdem facta est. Aliae vero antiquiores tunc proseriptae 6, praeprimis tres Legendae magnae Fr. Thomae, nominari coeperunt 1 Cf. Celan., Vita I, ubi editur etiam eiusdem Legenda ad usum chori, p. 163-75. Huius paragraph! 11, 12, 13 in sua forma genuina editae sunt in fine Indicis specialis ad I, II et 111 Cel. (p. 139-40) alque denuo in t. X, p. 720-1. Cf. eliam Henr. Abrincensis Leg. Versificata ... p. 167-209, et Praefationem ibidem p. xii ss. 2 Id est, tunc omittebatur IX longissimum; cf. lulianus Spirensis, Vita et Officium rhythmicum, 79-81. 3 L. c. 87 s. 4 Ibid. 88. 5 Ibid. 6 Cf. xxiv.