S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis

LEGENDA MAIOR. MIRACULA IX. 167 manum super dextrum illius latus, a capite usque ad pedes suaviter contingendo deducens, digitos in auri­culas misit 1, quodamque in dextro humero impresso charactere: « Hoc tibi», ait, « signum erit, quod Deus per me, cuius exemplo ductus religionem intrasti, plene te restituit sanitati»; chordaque illum succin­gens, quia sine chorda iacebat, dixit ad eum: « Sur­gens, ecclesiam intra, ut laudes Deo debitas cum fratribus devotus exsolvas!». Quibus dictis, cum puer ipsum manibus vellet contingere et pedum eius osculari vestigia, ut gratias ageret, ab eius adspectu beatus páter abscessit. Et iuvenis, recuperata sanitate corporis cum rationis industria, vivacitate sensuum et loquela, ecclesiam ingressus, cum multa fratrum et saecularium admiratione, qui tunc aderant et iuve­nem paralyticum viderant et amen tem, laudibus di­vinis interfuit et per ordinem narrato miraculo, multos ad Christi et beati Francisci devotionem accendit. 6. In castro Chore Ostiensis dioecesis 2 vir quidam crus NI C 159 sic ex toto perdiderat, ut nullo modo progredi vel movere se posset. Positus itaque in angustia vehementi et auxilio de­speratus humano, coepit nocte quadam, ac si praesentem cer­neret beatum Franciscum, talem coram eo assumere materiam querelandi 3: « Adiuva me, sancte Francisco, recolens meum servitium et devotionem tibi impensam. Nam in asino meo te por tavi, sanctos pedes tuos et sanctas manus osculatus fui, semper tibi devotus, semper benevolus exstiti, et ecce, morior doloris huius durissimo cruciatu». His pulsatus quere­lis, statim affuit beneficiorum memor, devotioni gratus, et vigilanti viro cum uno fratre apparuit. Ad vocationem eius venisse se dixit et tulisse remedia sanitatis. Tetigit locum 1 Marc. 7, 33. 2 « Cori D in montibus Lentinis. 3 Cf. Du Cange, Glossarium: Querelare, queri. Eadem notione adhibetur querulare, querelas effimdere.

Next

/
Thumbnails
Contents