S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis

LEGENDA MAIOR. MIRACULA IX. 163 X. — De quibusdam aliis miraculis diversimodi generis. 1. In Castro Galiani Valvensis dioecesis 1 mulier III C 16 erat quaedam, Maria nomine, quae Christo lesu et sancto Francisco famulatu devoto subiecta, una dierum aestivo tempore exiit, ut manibus eonquireret propriis necessa­rium vietum. Cum igitur, fervente nimium aestu, sitis de­ficere coepisset ardoribus, omni privata beneficio poculi, pro eo quod in monte arido sola esset, quasi exanimis humi prostrata, patronum suum sanctum Franciscum invo­cabat pio mentis alTectu. Dum autem perseveraret mulier in affectuosa et humili preee, laboré, siti et aestu fatigata quam plurimum, paululum obdormivit. Et ecce, sanctus Franciscus adveniens et eam vocans ex nomine: « Surge», inquit, «et bibe aquam, quae divino munere tibi ac pluri­bus exhibetur». Ad huius vocis auditum surrexit mulier a somno, non modicum confortata, et accipiens filicem, quae iuxta se erat, radicitus evulsit a terra, effodiensque ligno parvulo circumquaque, viventem reperit aquam, quae cum primo videretur parvula stilla, subito divina virtute crevit in fontem. Bibit itaque mulier et satiata oculos lavit, quos cum longa prius haberet aegritudine obumbratos, nova ex tunc sensit luce perfusos. Festina vi t ad domum mulier, tam stupendum miraculum ad gloriam sancti Francisci de­nuntians universis. Concurrerunt undique multi ad mira­cul i fama m, experientia magistra discentes mirabilem illius aquae virtutem, dum ad ipsius contactum, confessione praemissa, a variis morborum cladibus plurimi liberantur. Perseverat usque hodie fons ibi perspieuus, et in honorem beati Francisci ibidem oratorium est constructum. 1 «Gagliano-Aterno » in dicta dioecesi, alias Sulmonensi, in Aprutio.

Next

/
Thumbnails
Contents