S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis

1<144 S. BONAVENTURA. in c 82 bat. Ferebatur autem et ipse ad bealum Franeiseum praecipuo devotionis affectu et eum sibi apud caelestem Regem elegerat advocatum. Cum igitur necdum perfecte liber a morbo, sitis angustiaretur ardoribus, deficiente iam aqua, coepit alta voce clamare : «Ite fidenter, haurite pocu­lum mihi, quia beatus Franciscus vasculum meum aqua reple­vit». Mirum certe ! Inveneruut vas aqua repletum, quod fuerat ante vacuum derelictum. Alio vero die, cum tempe­state suborta operiretur navis fluctibus 1 et procellis quateretur pervalidis, ita ut iam naufragare timerent, coepit idem in­firmus subito clamore vociferari per navem : « Surgite omnes », inquit, «et beato Francisco venienti occurrite ! Ecce, ad sal­vandum nos adest», sicque cum voce magna et lacrimis in faciern procidens, adoravit 2. Statim ad Sancti visionem om­nem sospitatem resumpsit infirmus, et maris fuit tranquillitas subsecuta. 83 3. Frater Iacobus Reatinus, cum in navicula parva fluvium quemdam cum aliis fratribus pertransiret, sociis primo super.ripam positis, postremo se ad exitum praepa­rabat. Sed modico illo ligno per infortunium revoluto, rectore natante, frater mersus est in profundum. Invocabant fratres extra positi affectuosis precibus beatum Franeiseum, et ut Alio succurreret, lacrimosis gemitibus supplicabant. Submer­sus etiam frater de ventre gurgitis nimis immensi, cum ore non posset, corde clamabat, ut poterat, implorans pii Patris subsidium. Et ecce, auxiliante sibi beati Patris praesentia, per profundum sicut per aridam ambulabat, et demersam na­viculam capiens, cum ea pervenit ad littus. Mirabile dictu! Vestimenta eius madidata non sunt, nec aquae gutta proxima­vit ad tunicam. 86 4. Frater Bonaventura nomine, cum duobus viris per lacum quemdam navigans, confracta ex parte navicula propter aquae influentis impetum, de mersus est cum navi et sociis 1 Cf. Matth. 8, 2i. 2 Cf. Matth. 26, 39 et 15, 25.

Next

/
Thumbnails
Contents