S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis

LEGENDA MAIOR. MIRACULA V III. 139 4. In ecclesia beati Francisci apud Assisinm, dum, praesente Ro man a curia, praedicaret dominus episco­pus Ostiensis, qui et postmodum Summ us Ponti fex exstitit Alexander \ quidam lapis ponderosus et magnus incaute super pulpilum excelsum et lapideum de­relictus, prae nimietate pressurae impulsus, super caput cuiusdam cecidit mulieris. Aestimantes igitur circumstan­tes, perfecte ipsam iam mortuam et caput eius totaliter conquassatuin, cooperuerunt earn pallio, quo erat amicta, ut, sermone finito, educeretur extra ecclesiam lugubre fu­nus. Ipsa vero se beato Francisco, ante cuius iacebat altare, fideliter commendavit. Et ecce, praedicatione finita, mulier coram omnibus adeo surrexit incolumis, ut nul­lius in ea laesionis vestigium appareret. Sed et, quod est amplius admirandum, cum per longa tempóra usque ad horam illam dolorem capitis quasi continuum habuisset, plene fuit ex tunc ab omnis morbi molestia liberata, sicut ipsa postmodum testabatur. 5. Apud Cornetum 2, cum in loco fratrum ad fusio-ui C 54 nem campanae viri quidam convenissent devoti, pnerulus quidam octennis, Bartholomaeus nomine, exenium quoddam fratribus pro laborantibus apportavit. Et ecce, subito ven­tus vehemen s, concussa domo, ostium portae grave quidem et magnum super ipsum puerulum ita valido proiecit im­pulsu, ut quem tam ingens pondus oppresserat letali crede­retur collisione quassatus. Sic enim totaliter iacebat tumula­tus sub pondere, ut nihil exterius appareret. Accurrerunt omnes, qui aderant, beati Francisci virtuosam dexteram invocantes. Sed et pater ipsius, qui, rigescentibus mem­bris> se movere non poterat prae dolore, votis et voce sancto 1 Scilicet quartus, an. 1254-1261 Summus Pontifex; Episcopus Ostiensis nominatus fuerat an. 1234; v. in Vita, XIII, 8. 3 «Corneto»; inde ab anno 1922 «Tarquinia », non longe a Viterbio.

Next

/
Thumbnails
Contents