S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis
1<128 S. BONAVENTURA. in C 10 3. Frater quidam Ordine Minor, officio praedicator, virtutis et famae praerogativa praepollens, cui iirmiter erat de Sancti stigmatibus persuasum, dum humano sensu miraculi liuius apud se ration em perquireret, dubitationis c oepit cuiusdam scrupulo titillari.Cum igitur per dies plurimos, sensualitate sumente vigorem, luctam huiusmodi pateretur, nocte dormienti sanctus Franciscus pedibus lutulentis apparuit, humiliter durus et patienter iratus. Et « quae sunt », ait, « ista in te conflictationum certamina, quae dubitationum sordes ? Vide manus meas 1 et pedes meos ». Cumque ille videret manus confixas, lutulentorum pedum stigmata non videbat. «Kemove», inquit, «lutum a pedibus meis et cognosce loca clavorum 2». Quos cum ille apprehendisset devote, lutum sibi videbatur abstergere locaque clavorum manibus contrectare. Continuo, ut evigilat, lacrimis irrigatur et priores affectus quodammodo lutulentos tarn lacrimarum profluvio quam publica confessione deter sit. in c 8 4. In urbe Eoma matróna quaedam, morum claritate ac parentum gloria nobilis, sanctum Franciscum in suum elegerat advocatum, ipsius habens depictam imaginem in secreto cubiculo, ubi Patrem in abscondilo exorabat 3. Die vero quadam cum orationi vacaret, considerans imaginem Sancti sacra illa signa stigmatum non haben tern, dole re coepit non modicum et mirari. Sed non mirum, si in pictura non erat quod pictor omiserat. Cumque per plures dies, quid causae foret defectus huiusmodi mente sollicita pertractaret, ecce, subito die quadam apparuerunt signa illa mirifica in pictura, sicut in aliis ipsius Sancti imaginibus pingi * 9 solent. * Tremefacta ilia filiam suam Deo devotam protinus advocavit, requirens, si absque stigmatibus usque tunc imago fuisset. Affirmat illa et iurat, sic olim sine stigmaferunlur, in quibus ipsa stigmata commendantur et defenduntur contra impugnantes. 1 loh. 20, 27. 2 Ibid. 25. 3 Cf. ludith, 8. 5; tunc Matth. 6, 6.