S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis
Iiicipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis. I. — Et primo de virtutibus sacrorum stigmatum. 1. Ad omnipotentis üei honorem, et glóriám Beati Patris Francisci post glorificationem ipsius in caelis, aliqua ex approbatis conscripturus miracula, ab illo praecipue censui sumendum fore initium, in quo crucis Iesu virtus ni c 2 ostenditur et gloria innovatur. Novus igitur homo Franciscus novo et stupendo miraculo claruit, cum singulari privilegio retroactis saeculis non concesso, insignitus apparuit, sacris videlicet stigmatibns decoratus et configuratus in corpore mortis huius corpori Crncifixi 1. De quo quidquid humana lingua dicatur, minus erit a laude condigna. Totum quidem viri Dei studium, tam publicum quam privatum, circa crucem I C 90 Domini versabatur ; et ut crucis 1 signaculo ' cordi eius a principio suae conversionis impresso 2 corpus consignaret exterius, in ipsa se cruce recludens, habitum poenitentiae sumpsit crucis imaginem praeferentem a, quatenus, sicut mens eius intus Dominum crucifixum induerat, sie et corpus eius indueret arma crucis, et in quo signo Deus potestates aereas debellarat, in eodem suus exercitus Domino militaret. Sed et a prineipio temporis, quo Crucifixo militare coeperat, diversa circa eum crucis praefulser e mysteria, sicut vitae ipsius consideranti decursum clarius innotescit 4: qualiter appari1 Cf. Phil. 3, 10, 21 et Rom. 7, 24. 2 Supra, in Vita 1, 5; v. etiam XIII, 10. 3 Supra, II, 4. 4 Cf. plura supra, in Vita, XI 11, 10.