S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT XV. De canonizatione et translatione ipsius

LEGENDA MAIOR. CAP. XIII. 123 6. Transiit autem venerabilis Pater ex huius mundi nau- iui 73 fragio anno dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo vi­gesimo sexto, quarto nonas Octobris, die sabbati in sero, sepultus in die dominieo. — Coepit autem vir beatus con- i c 88 tinuo, divinae faciei superirradiante respectu, magnis et multis coruscare miraculis, ut sublimitas sanctitatis eius, quae, ipso vivente in carne, ad morum directionem per exempla perfectae iustitiae innotuerat mundo, illo iam regnante cum Christo l, ad omnem fldei flrmitatem per miracula divinae potentiae comprobaretur e caelo. Cum-120 que in diversis orbis partibus gloriosa eius miracula * lar- * 121 gaque per ipsum impetrata beneficia plurimos ad Christi devotionem accenderent et ad ipsius Sancti reverentiam incitarent, acclamantibus tarn linguis sermonum quam operum, ad aures Summi Pontificis, domini Gregorii No ni 2, quae per servum suum Franciscum Deus opera­batur magnalia 3 perveuerunt. 7. Sane cum idem pastor Ecclesiae non solum ex mira­culis auditis post mortem, verum etiam experimentis * in M c 124 vita ipsius 4 oculis visis et manibus contrectatis sanctita­tem eins mirabilem plena fide certificatus agnosceret ac per hoc in caelis glorificatum a Domino nullatenus dubi- 126 taret, ut Christo, cuius erat Vicarius, concorditer ageret, hunc in terris reddere celebrem, tamquam omni venera­tione dignissimum, pia consideratione disposuit. Ad omnem quoque certituclinem faciendam orbi terrarum de glori­fication e viri sanctissimi inventa miracula et con scripta et testibus idoneis approbata examinari fecit per illos qui minus inter cardinales favorabiles negotio videban­tur. Quibus diligenter discussis et ab omnibus approbatis, 1 Cf. Apoc. 20, 4. 2 Cf. supra, VI, 5. 3 Ps. 70, 19. 4 I Cel., 123 et 124.

Next

/
Thumbnails
Contents