S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

PRAEFATIO

XIV S. BONAVENTURA. LEGENDA MAIOR. VIII, 2; IX, 1), quorum ultimum, factum in Pictavia, certo ipse S. Bonaventura, haec Parisiis exarans, con­tribuit; sed in III, 11 et VIII, 2, nonnisi tria nova nomina seriei sanatorum innexuit. — Fr. Salimbene Parmensis, postquam Legendás Celanensis memoravit, subdit lau­dando 1: «Sed processu temporis a Fr. Bonaventura ge­nerali Ministro ex bis omnibus compilatus est unus [liber] optirne ordinatus». — Fr. Bernarclus de Bessa dixit 2: « Postremo, compertum plenius vitae [S. Francisci] decursum, vas admirabile gratiarum, virtutum et scientiae apotheca Fr. Bonaventura ... aulhentico discretoque ser­mone descripsit, caelicis Sancti meritis digoum Deo pro­vidente praeconem ». Verumtamen, ne quis ex hucusque expositis iniuste inferat S. Bonaventuram in Leg. maiore mere compilato­rem egisse, fere nihil novi afierens, opus est nova ipsius adumbrare. Nova aut propria intendimus ea omnia, quae in scriptis sive Legendis certo ante annum 1260 confeclis non reperiuntur. En talium novorum elenchus: Statim in I, 1, iuxta Definitionem Capituli generalis anni 1260 3, adolescentia vana Francisci vix attacta, hie divina gratia praeventus praedicatur; novum inseritur de pallio strato ante eurn, Alia nova strictissime addu­eimus per numeros capitulorum et paragraphorum, in quibus characteres maiores statim oculos legentium fe­1 Cronica, ed. 0. Holder-Egger, ap. Monum. Germaniae hist., XXXII, Ilannoverae et Lipsiae 1905-13, 176; ed. Parmae 1359, 60. — Quae laus merita esi, quamquam moderni eamdem relativam aestiinent, quia non paucae narrationes Sancti illustrare possunt plures virtutes, sieque eas interdum quaeris vagando inter capi­tula V-Xll. 2 Lib. de laudibus B. Francisci, ap. AF III, 666. 3 Quae 1 antiphonam noeturni I mutaverat; v. lulianus, Vita et Officium rhythmicum, p. xiv, 7i.

Next

/
Thumbnails
Contents