S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT XIII. De stigmatibus sacris
LEGENDA MAIOR. CAP. XIII. 107 Deo plenus, quod sicut Christum íuerat imitatus in actibus vitae, sic con for mis ei esse deberet in aíflictionibus et doloribus passionis, antequam ex hoc mundo transirel \ Et licet propter multam austeritatem vitae praeteritae crucisque dominicae baiulationein continuam imbecillis esset iam corpore, nequaquam est territus, sed ad m arty rii sustinentiam vigorosius animatus. Excreverat quidem in eo insuperabile amoris incendium boni lesu in lampades ignis atque flammarum, ut aquae mullae caritatem eius tam validam exstinguere non valerent 2. 3. Cum igitur seraphicis desideriorum ardoribus sursum ageretur 3 in Deum et compassiva dulcedine in eum transformaretur, qui ex carilate nimia 4 voluit crucifigi: quodam mane circa festuni Exaltationis sanctae Crucis 5, dum oraret in latere montis, vidit Seraph un um sex alas i C 94 habentem, tam ignitas quam splendidas, de caelorum sublimitate desceudere. Cumque volatu celerrimo pervenisset ad aéris locum viro Dei propinquum, apparuit inter alas effigies hominis crucifixi, in modum crucis man us et ped e s extens o s habentis et cruci affix o s. * Duae alae super * m C 4 caput ipsius elevabantur, duae ad volandum extendebantur, duae vero totum velabant corpus. Hoc videns, vehementer obstupuit, mixtum que moerore gaudium cor eius incurrit. Laetabatur quidem in gratioso aspectu, quo a Christo sub specie Seraph cernebat se conspici, sed crucis affixio compassivi doloris gladio ipsius animam perlransibat 6. — * Admirabatur quam plurimum in tam inscrutabilis vi* i c 94 sionis aspectu, sciens, quod passionis infirmitas cum immortalitate spiritus seraphici nullatenus conveniret. Intellexit tandem 7 ex hoc, Domino revelante, quod ideo huiusmodi visio sie divina Providentia suis fuerat praesen1 Cf. loh. 13, I. 2 Gant. 8, 6-7. 3 Cf. supra, II), 4; infra, XIII, 9. 4 Cf. Eph. 2, 4. 5 Fit 14 septembris. 6 Cf. Luc. 2, 35. 7 Cf. III Cel., 4.