S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT XII. De efficacia praedicandi et gratia sanitatum

1<102 S. BONAVENTURA. I c 73 rorum sublimium ad compuncti o n e m inflectere, ut aperte clareret, quod non ipse, sed Spiritus Domini loquebatur \ 36 8. Et quoniam sibi primo suaserat opere quod aliis suade­bat sermone, reprehensorem non timens, veritatem fidentissime praedicabat. Nesciebat aliquorum culpas pal pare, sed pun­gere, nec vitam fovere peccantium, sed aspera increpatione * iui 58 ferire. * Eade m mentis constantia magnis loquebatur et parvis eademque spiritus iucunditate paucis loquebatur et * i C 36 multis. — * Omnis aetas omnisque sexus properabat virum novum mundo caelitus datum et cernere et audire. Ipse vero per diversas regiones progrediens, evangelizabat ar­denter, Domino cooperanle et sermonem confirmante se­quentibus signis 2. — In virtute namque nominis eius veritatis praeco Franciscus eiciebat daemonia 3, sanabat infirmos 4, et quod maius est, sui sermonis elFicacia ob­stinatorum mentes ad poenitentiam molliebat simulque sanitatem corporibus reddebat et eordibus, sicut aliqua comprobant operum eius, exempli gratia inferius adno­tanda. i C 65 9. 'In civitate Tuscanella' 5 a milite quo dam hospitio •' iui 47 ' devote ' suscep tus, filium eius unicum a nativitate con­tractuin ad multam ipsius instantiam, manu allevans, sic subito incolumem reddidit, ut ' videntibus cunctisproti­nus consolidarentur 6 omnia corporis membra, et puer 4 sanus ' effectus et fortis, confestim exsurgeret ambulans Jul' 48 e t ^xsiliens e i laudans Deum 7. — 'In civitate Narniensi' cum paralyticu m qu e m dam membrorum omnium destitutu m officio, signo crucis a capite usque ad pedes ad instantiam 174 signasset episcopi, perfectae restituit sanitati. — In episco­1 Cf. Act. 6, 10. 2 Marc. 16, 20; tunc cf. Act. i, 7. 3 Cf. Luc. 11, 4 5. Infra, num. 10-11. 4 Luc. 9, 2. Num. 9-10. 5 Miraculum aliis verbis repetitur in III Cel., 175. Ibidem, 176, et in I Cel., 66, subiungitur sequens miraculum. 6 Cf. Act. 3, 7. 7 Cf. Act. 3, 8.

Next

/
Thumbnails
Contents