S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT XII. De efficacia praedicandi et gratia sanitatum

LEGENDA MAIOR. CAP. XIII. 97 hie autem negotiator } ut margaritam emeret evangelicae vitae, vendilis et dispersis omnibus propter Christum \ CAPUT XII. De efficacia praedicandi et gratia sanitatum. 1. Fidelis revera famulus et minister Christi Franciscus, ut cuncta iideliter et perfecte perageret, Ulis potissime virtutum exercitiis intendebat, quae, sacro dictante Spiritu, Deo suo magis placere cognoverat. — Qua de re contigit, illum in magnam dubitationis cuiusdam agoniam incidere, quam multis diebus ab oratione rediens terminandam fra­tribus sibi familiaribus proponebat. «Quid», inquit, «fra­tres, consulitis, quid laudatis? An quod orationi vacem, an quod praedicando discurram? Siquidem ego parvu­lus, simplex et imperitus sermone 2 maiorem orandi aeeepi gratiam quam loquendi. Videlur etiam in oratione lucrum et cumulatio gratiarum, in praedicatione distributio quae­dam donorum caelitus aeeeptorum ; in oratione etiam purificatio interiorum affectuum et unitio ad unum, ' verum et summum bonum' 3 cum vigoratione virtutis; in prae­dicatione spiritualium pulverizatio pedum 4, distractio circa multa et rehixatio diseiplinae. Tandem in oratione Deum alloquimur et audimus et quasi angelicam vitam agentes, inter Angelos conversamur; in praedicatione multa oportet condescensione uti ad homines et humane inter eos vi­vendo, humana cogitare, viclere, dicere et audire. Sed unum est in contrarium, quod videtur praeponderare bis omni­bus ante Deum, quod videlicet Unigenitus Dei Filius, qui est sapientia summa 5, propter animarum salutem de sinu 1 Ibid. 44-45. 2 II Cor. 11, 6. 3 Cf. Regula 1, c. 23, ap. Opuscula, 61. 4 Cf. Luc. 10, II; 7 Cel., 71; yf. 5 Cf. 1 Cor. 1, 24, 30; tunc loh. 1, 18. S. BONAV. Leg. maior. 7

Next

/
Thumbnails
Contents