S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT XL Deintelligentia Scripturarum et spiritu prophetiae

LEGENDA MAIOR. CAP. XIII. 9 eius secreta perspexit. — Multorum quoque per hunc mo­1 c 48 dum, qui stare videbantur, ruinam, sed et plurium per­versorum conversionem ad Christum immobili veritate praenuntians, appropinquasse videbatur ad aelernae lucis speculum contemplandum \ cuius fulgore mirabili absentia corporaliter, tamquam si essent praesentia, mentis eius cernebat obtutus. 11. Quodam namque tempore vicarius suus tenebat capituium, ipse vero in cella orans, sequester erat et medius inter fratres et Deum 2. Cum igitur unus ex ipsis, defensionis quodam contectus pallio, non se subderet di­sciplinae, videns hoc vir sanctus in spiritu, vocavit quem­dam de fratribus et dixit ad eum: « Vidi, frater, diabolum N c 34 super illius fratris inobedientis dorsum, Collum eius tenentem adstrictum, qui tali sessore subactus, obedientiae freno spreto, instinctus eius sequebatur habenas. Et cum rogarem Deum pro fratre, subito daemon confusus abscessit. Vade igitur et die fratri, ut obedientiae sanetae iugo Collum sine mora submittat ! ». Monitus per internuntium frater statimque conversus acl Deum, ad pedes vicarii humiliter se proiecit. 12. Alio quoque tempore contigit, duos fratres ad eremi- 45 torium Graecii de remotis venire, ut virum Dei cernerent et benedictionem multo desideratam iam tempore repor­tarent. Venientes autem et non invenientes, quia de publico iam ad cellam redierat, desolat i abibant. Et ecce, recede n­tibus ill is, cum de ipsorum adventu vel recessu nihil secundum humanuni sensum pereipere potuisset, praeter solitum morém egressus e cella, clamavit post eos et ip­sos, iuxta quod optaverant, signo crucis facto in Christi nomine benedixit. 13. Duo Fratres venerunt aliquando de T e r r a L a b o r i s, 39 quorum antiquior nonnulla intulit scandala iuniori. Cum autem pervenissent ad patrem, quaesivit ille a iuniore, qualiter 1 Cf. Sap. 7, 26. Cf. // Cel. 27 et 54. * Cf. Deut. 5, 5.

Next

/
Thumbnails
Contents