S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
PRAEFATIO
PR A EFAX 10. XI VilaS. Francisci Fr. luliaui Spirensis 1, ex liac singula plurave vocabula sibi assumens, raro autem res 2. Quae tarnen Vila opus privatum erat. Has quattuor Vitas Bonaventura penitus didicerat, diurna nocturnaque versabat manu, coram se continue evolvendas habebat, cum suam Legendám ex eis compilabat, opportunis in locis aliqua e suis in hunc finem congestis colleetaneis immiscens. Quod vero maximum suum erga Celanensem debitum in Prologo tacuerit, nos quidem modernos nonnihii obstupefacit, qui «proprietatis litterariae» iura summe veremur, sed recolamus oportet medii aevi viros circa earndem conceptus largissimos babuisse, praesertim ubi tractabant scripta auctorum synchronorum. Ita Scbolastici tunc in suis Commentariis coaevorum suorum opera largiter expilabant, ita quoque hagiographi larga manu Vitas alias Sanctorum retractabant, nihil novi addere satagentes. Exemplo sit Fr. Iulianus Spirensis 3, qui, uti caeteri, neque opera quibus utebatur recoluit, neque auctorum nomina rnemoravit. Quae cum ita tunc fuerint, modus agendi seu silendi S. Bonaventurae huic crimini dari nequit, sed excusari debet, quippe qui ei eiusque coaevis nullos ingesserit scrupulos conscientiamvc titillaverit. Caeterum Capitulares an. 1260 ab eo novam 'compilationem ' petierant, confectam e Legendis prioribus ex officio olim approbatis 4, seu communi auctoritate fruentibus 5. 1 Cf. eiusdem Vila et Officium rhylhmicum S. Francisci (editio minor), Ad Claras Aquas 1936, 3-64. 3 Cf. el en chum istarum relationum in Praefatione cil. p. LXVI. 3 In suis Vila S. Francisci et Leg. S. Antonii; v. Vita et Officium, p. x, xiu. Hem H. Abrincensis ctc. Cf. huius Legenda versificata ... et plures Legendae minores S. Francisci, (editio minor), Ad CI. Aquas 1936, p. ívsq. 4 Cf. p. vii, nota 1; p. xiv. 5 Qualis erat Legenda Fr. luliani.