S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT X. Destudio et virtute orationis
7 2 S. BONAVENTURA. Ii c 101 et dulcedinem hactenus inexpertam sensit in spiritu, ita quod in excessu mentis effectus, totus a se ipso in Deum defecit. Parva morula substitit, et in se reversus, virtutem orationis sancti Francisci cognovit. Maiore proinde circa Ordinem semper amore flagravit multisque factum pro miraculo retulit. Ii c 96 6. Solitus erat vir sanctus horas canonicas non minus timorate Deo persolvere quam devote. Nam licet oculorum, stomachi, splenis et hepatis aegritudine laboraret, nolebat tamen muro vel parieti inhaerere, dum psalleret, sed horas semper erectus et sine caputio, non gyrovagis oculis, non cum aliqua syncopa persolvebat. Si quando esset in ilinere conslitutus, figebat tunc temporis gressum, huiusmodi consuetudinem reverentem et sacram propter pluviarum inundantiam non omittens. Dicebat enim: « Si quiete comedit corpus cibum suum, futurum cum ipso vermium esca, cum quanta pace ac tranquillitate accipere debet anima cibum vi* 97 tae ? ». — * Graviter etiam se putabat offendere, si quando orationi deditus, vanis phantasmatibus interius vagaretur. Cum aliquid tale accideret, non parcebat confession!, quin illud protinus expiaret. Hoc Studium sie in usum converterat, ut rarissime muscas liuiuscemodi pateretur. — Fecerat in quadragesima quadam vasculum Uli um, ut minutias temporis, ne omnino exciderent, occuparet. Quod cum dicenti Tertiam in memóriám veniens, paululum ipsius animum distraxisset, motus fervore spiritus, vasculum igne consumpsit, dicens: « Sacrificabo illud Dominoj cuius sacrificium impedivit». — Psalmos cum tanta mentis et spiritus attentione dicebat l, quasi Deum praesentem haberet ; et cum n o m e n Domini in ipsis occurreret, prae suavitatis dulcedine labia * i c 82 sua 2 lingere videbatur. — * Ipsum quoque Domini nomen 'non solum cogitatum, verum etiam prolatum 3' et scripetiam II Cel., 199. 1 Cf. eliam II Cel., 70, 96, 197. 2 Ex I Cel., 86 ; v. 3 Ex I Cel., 45. Ad rem v. etiam I Cel., 115. Cf. adnotationes ad I Cel., 82 (p. 87).