S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT X. Destudio et virtute orationis

7 2 S. BONAVENTURA. ad Christum 1: «Sub umbra alarum tuarum protege me a facie impiorum, qui me afflixerunt ». Ad daemones autem : ii c 122 « Faci t e quidquid in me valetis, maligni spiritus et fallaces ! Non enim potestis, nisi quantum vos man us superna re­laxat; et ego ad perferendum omnia, quae ilia intligenda decreverit, cum omni iucunditate paratus assisto ». Quam mentis constantiam superbi daemones non ferentes, ab­scedebant confusi. ii c 95 4. Yir autem Dei solit a r i u s remanens et pacatus, nemora replebat gemitibus, loca spargebat lacryrais, pectora manu tundebat, et quasi occultius secretarium nactus, confabulabatur cum Domino suo. Ibi respondebat iudici, ibi supplicabat patri, ibi colloquebatur amico, ibi quoque a fratribus ipsum pie observantibus aliquoties auditus est clamorosis gemitibus apud divinam pro peccatoribus interpellare clementiam 2, * n * deplorare etiam alta voce quasi coram positam dominicam passionem 3. — Ibi visus est nocte orans, manibus ad mo­dum crucis protensis, toto corpore sublevatus a terra et nubecula quadam fulgente circumdatus, ut illustrations mirabilis intra mentem inira circa corpus perlustratio testis esset. — Ibi etiam, sicut certis est comprobatum indiciis, incerta sibi el occulta divinae sapientiae pandebantur 4, quamvis illa non vulgaret exterius, nisi quantum Christi * 99 urgebat Caritas et proximorum utilitas exigebat. * Dicebat enim: «Levi mercede rem impretiabilem contingit amitti, et ilium qui dedit, ad non dandum iterum facile provocari 5». — Quando a privatis redibat orationibns, quibus pene in virum alterum mutabatur, summopere studebat conformare se ceteris, ne forte quod foris ostenderet, aura favoris intus a mercede 1 Ps. 16, 8sq. S. Bonaventura rem theologice tractat. ; cf. simi­tia in II Cel., 122; v. etiam supra, VI, 10. 2 Cf. II Cel., 52-53. 3 Cf. supra, I, 5; II Cel., 127. 4 Ps. 50, 8; tunc v. II Cor. 5, 14. 5 Cf. Admonitiones, c. 22, 28, ap. Opusc., 16, 19. Cf. etiam I Cel., 98; II Cel., 135, 137, 139.

Next

/
Thumbnails
Contents