S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT IX. De fervore earitatis et desiderio martyrii
7 2 S. BONAVENTURA. i c 57 quam lupi celerius accurrentes ad oves, servos Dei feraliier comprehensos, erudeliter et contemptibiliter per' tractarunt, afficientes conviciis, atfligentes verberibus et vinculis alligantes. Tandem allliclos multipliciter et attritos ad Soldanum, divina disponente Providentia, iuxta viri Dei desiderium perduxerunt. Cum igitur princeps ille perquireret, a quibus et ad quid et qualiter missi essent et quomodo advenissent, intrepido corde respondit Christi servus Franciscus, non ab homine, sed a Deo altissimo se iiiisse transmissum, ut ei el populo suo viam salutis ostenderei et annuntiaret Evangelium veritatis. Tanta vero mentis constantia, tanta virtute animi tantoque fervore spiritus praedicto Soldano praedicavit Deum trinum et unum et Salvatorem omnium Iesum Christum 1, ut evangelicum illud 2 in ipso claresceret veraciter esse completum: Ego dabo vobis os et sapientiam , cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Nam et Soldanus admirandum in viro Dei fervorem spiritus conspiciens el virtutem, libenter ipsum audiebat et ad moram contraliendam cum eo instantius invitabat, Christi vero servus superno illustralus oraculo: « Si vis », inquit, « converti tu cum populo luo ad Christum, ob ipsius amorem vobiscum libentissime commorabor. Quodsi haesitas propter (idem Christi legem Mahumeli dimittere ; iube i g n e m a c c e n d i permaximum, et ego cum sacerdotibus tuis ignem ingrediar, ut vel sic cognoscas, quae fides certior et sanctior non immerito tenenda sit». Ad quem Soldanus: «Non credo, quod aliquis de sacerdotibus meis se vellet igni propter lidem suam defensandam exponere, vel genus aliquod subire tormenti ». Viderat enim, statim quemdam de presbyteris suis, virum authenticum et longaevum, hoc audito verbo, de suis conspectibus aufugisse. Ad quem 1 Iuxta schema talis praedicationis, adumbralum in Regula /, c. 16, ap. Opuscula, 44. 2 Luc. 21, 1 5. Sequuntur nova.