Catalogus (1823)
SECTIO PRIMA
52 aliorum Coenobioruin , inter quos plures vigebant laxitates, quive dispensationibus in Regula utebantur, Fratres Communitatis (seu Conventuales) nuncupabantur. — Qiiare eodem tempore Celebris llispanus Fr. Petrus de Villacreces , cum licentia Ministri Generalis, coepit veterem collapsam res!aurare Observantiam , nactusque est inter alios sui sequaces excelsum iuvenem Petrum Regcilatum , qui aliquando Yallisoleti in Coenobio Fratrum Communitatis initiatus fuit. Recurrit etiain Yillacreces ad sacrum Concilium, suaeque Recollectionis (sic namque appellabat Conventus restauratae suae Observantiae) obtinuit firmitatem. Magna edidit vitae Regu láris specimina Villacretiana liaec Recollectio ; tum quod in primigenia Regulae Seraphicae eaque pura semper perstiterit observantia sine ullis dispensationibus, tum quod ab obedientia Ministrorum Provincialium et Generalium nusquam recesserit. Pariter in Italia Reguláris Observantia maiores vires suscepit, firmioremque spem conceperunt Patres restabiliendi veteris Instituti ex Decreto Constantiensi, pro domibus Gallicanis concesso. Hungáriám quoque, ac ipsam Yicariam Bosnae , Observantiae stustudiosissimam fuisse ; e consequentibus clarum evadet. Profecto illarum Minores (in vetusto Prov. Chronico) a sincera paupertate , et vita omnibus admirabili laudem habent; idem aflirmat Pisan. Lib. I. Conform, pag. 12Ö. de Yicaria ßosnae liaec pronuncians: In hac Vicaria Fratres vivunt secundum Regulahi^ et mirabilem fructum suis praedicationibus ... assidue faciunt etc.