Catalogus (1823)
SECTIO PRIMA
46 professa paupertas, melioribus autem Observantibu* occasio práestita fuerit, aut humili contradictione aut necessaria secessione, aliorum observantium Fratrum contubernia quaeritandi. c) Ita in Gallia et Italia. Sed, ut liorsum ad domesticos fines regrediamur, sit et illud, quod Marcus de Lisabona Episcopus Portuensis in Chron. Min. Lib. I. c. 5ö. scribit : In partibus , inquit, Hungáriáé , Bosniae , et Dabnatiae vivebant aliqui Patres , separati a Conventualibus , in Regulari Observantia sub Vicario ab Ulis capitulariter electo , et fuerunt conßrmati " ab ipso Ministro Generali ; et isti habuerunt princípium (quoad Observantiae nomen) vivente Ludovico I. Rege Ilungariae (circa an. i36o.) qui eis et Monasteria aedificavit , impetrando a Sede Apostolica , ut possint per seipsos celebrare Capitulurn et eligere sibi Vicarium , qui nomine Bosnae appellabatur etc. Vides ergo, Observantium his in Hegnis plura millia, ante Concilium. Constamiense, in Monasteriis iam vixisse sub Bosnae A icario. Candide quidem doctus Auctor Knáisz pag. i4g. fatetur, inquiens: Licet mitigationes ,dispensationes , et Privilegia Pontijicum acceptaverimus , veri Franciscani permcinsimus , Summorum Poidificum gratiis bona immobillá possidemus . . . Certum est , quod in principio Regulae Fratres vilibus induerentur , discalceati incederent , pauperern et austeram vitam ducerent ... Si hodie tanta rigiditas in modernis Conventualibus non conspiciatur , hoc provenit