Catalogus (1823)
SECTIO PRIMA
\ '' * L 53 tur per Cleturn Episcopum Agriensem circa tempóra S. Francisci. At, hin^certum annum non eruasj obiit enim Franciscus Assisii an. 1226. aetatis suae 45. Cletus Agriensi Clero datus est Antistes an. 1225. morte autem sublatus 1242. poterant itaque Minores ( quin annum defrxeris ) aetate Cleti Agriae hospitio excipi. Szentivanyio nonnullisque , superius eatenus respondi. Ex Ordinis Scriptoribus incunabula Franciscanorum in Hungaria primus , quantum sciam , Auctor Speculi Vitae B.Francisci, Edit. Venet. an. 1504. ad calcem prodidit, his verbis : Sequuntur nomina Ministrorum Prov. Hung, a tempore itlo , quo per Belam IV. Fratres Minores sub vexilto in Hungáriám ducti sunt; qui Bex Bela annis 35. regnavit , obiit circa an. 1240. et sepelitur Strigonii apud FF. Minores , in Ecclesia regio fundata aedificio etc. Anonymi huius narrationem , auctam verbis P. Matthaei Kamanti ,, diligentissimus antiquitatis Hung, uti a Timone celebratur , indagator Szentivanyius in suam alteram Dissertationen! (immemor eorum, quae loco superius dicto scripserat) ex Tabulario Prov. Marianae retulit. A Belae IV. igitur temporibus Familiae Minorum in Hungaria natales repetunt passim doinestici Scriptores ; et quidem Kamantius , ac cum eo Gonzaga , ad an. 1240. reponit. In aetate Belae ipse figo pedem; minime vero in anno signato. TVadingus ( cuius auctoritati non est, cur quis refragetur) praeter litteras Pontificis iam de an. 1235. Ordinis Praedicatorum et Minorum Prioribus Strigoniensibus inscriptas, fideMSS. Chronici Prov. Saxon, ad an. 1228. sequentia ad rem prodidit: Idem Fr. Joannes de Piano (quem Ministrum Carpinis destinav rit) Ordinis sui propagator maximus , misit Fratres in Bohemiam , C Hun-