Catalogus (1823)

SECTIO PRIMA

24 absque praerecensitis Custodiis evanescit, penilus annihilabis? Non aedificatis Monasteriis , sed reli­giosis mansiunculis (quae plurium Chronicorum , signanter in infidelium haereticorumve partibus , sty­lum efíugerant) primitus Ordo noster gloriabatur. Rem ex ipsius Fundatoris S. P. Francisci senlentia decernere libeat. Circa an^ 1226. tractabat nobilis quidam civis Senensis Bonaventura , de construen­(lo novo pro Fratribus ( qui exiguam mansiunculam liabebant) Coenobio ; Franciscum igitur convenit , ut, quo modo illud fabricari vellet? ab ipso perciperet. Cui S. Pater reposuit : Pro agello , quem ad Monaste­rii situm satis commodum iudico , gratias tibi habe­mus innumeras , honoratissime frater ! Bx hoc fun­do debent Fratres consider are , quot iugera sibi suf­ficiunt ? in hac ipsa consideratione attendentes ad sanctam paupertatem , quam Domino ipsis piacúit vovere , in nullo violantes bonum exemplum , quod­proximis decet exhibere. Qua re perpensa , loci Di­oecesanum cideant Episcopum , dicentes : Domine! herus quidam nobis dedit pro Dei amore et salute animae suae locum aptum ad Monasterium consru­endum ; ad vos primo recurrimus , qui Pater et Dominus estis animarum omnium gregis vobis com­missi , ac Patrónus Pater que piissimus omnium Fra­trum nostrorum , qui in hoc loco modo commoran­tur , aut postea commoraturi sunt , ut cum benedi­ctions Dei , et vestrct tuguriolum aut Monasterium pauperculum nobis aedificare possinius / Dominus enim vocavit nos in adiutorium , Fidei , Ecclesiae , Prae-

Next

/
Thumbnails
Contents