Catalogus (1823)
SECTIO PRIMA
21 ab Huebero in Menolog. Ord. pag. 142. memoratum; summas ) ex consequentibus nullum supererit dubium. Alterum autem brevi argumento relevari potest: siquidem ex Scriptoribus patriis constet, iam ante Ludovicum I. Reges Hungáriáé Bulgaris finitimisque subinde ius dixisse, certe Stcphanus V. Belae IV. filius, Bulgáriám an. 1270. invasisse, eamque devictoIoanne Asane Rege vectigalem fecisse, praefertur: 00) qua de causa, tum ipse tum successores eius , Reges Bulgáriáé inscripti leguntur. Ludovicus I. Bulgaros ( quorum Princeps Stratimirus titulum Imperatoris afFectabat ) occupato Bodonio, ad obsequium duntaxat redire coegit: vix igitur credibile, Minores (quos in maxima haereticorum schismaticorumve subinde colluvie huiusmodi regiones sparsim penetrasse, Literae Nicolai IY r: Quoniam inier etc. 1291. ad Stephanum Serviae Regem, et Ioannis XXII: Frequenter etc l325. ad Carolum I. Hung. Regem , memorant ) parvis solum initiis isthic, uti alibi praeprius diversatos non fuisse ; quin imo , ante illorum octo in eas regiones Fratrum (in forma ceteroquin Missionis ) expeditionem alios perinde ibidem fuisse, testantur litterae Ministri Generalis Fr. Marci Viterbiensis (an. 135g. lecti) ad Ministrum Prov. S. Franc. i366. hisce: Hesterna die ab Inclyto Rege Hung. Ludovico et Vicario Bosnae quasdam litteras accepi , quibus intimatum est mihi , quod recenter per servos suos Fratres nostri Ordinis , Vicariae Bosnensis , tarn magna et *mirabilia Deus operatur , ut quamvis \ mul-