Catalogus (1823)

SECTIO PRIMA

si cum Chronologo Pavich ff) inter Vicarias anni 1260. (cum nec Bosnensis, utpote plurium Custodiarum, qua talis realisata eotum fuerit) 110­minare non audeam , inter Custodias tamen reputan­dam arbitror. Nam Marcus Corona gg) Russicae Provinciáé initia ad an. 1236. refert, quo FF. Mi­nores venisse in Russiam meridionalem, et Leopoli Sedem fixisse, asserit. Sed ei graviter adversatur Auctor Chronici 1. c. resummens : Antiquam nimis facit suam Provinciám Marcus , siquidem Franciscani in Polonia primum anno sequente visi sunt ; Leopolis vero a Leone Duce , Danielis jilio , condita est circa an. 1280. secundum Scriptores Polonos : quod ex litteris P. Bonaventurae Makow­slcy , Diss. I. n. 10. de authoritate Marci sub­dubitantis , didicimus. Quidquid sit, Minores in Polonia ac Russia ante an. 1249. iure collocaveris ; quomodo enim secus B. Salomea virgo, Colomani Ilaliciae Regis ac Ducis Slavoniae (an. 1241- dece­dentis ) coniux, a Prandotha Cracoviensium Episco­po, praesente Fr: Raymundo Minorita, velum S. Clarae in Conventu Zavichostensi an. 1253. accipe­re, et Cracoviae apud Minores an. 1268. tumulari potuisset, hh ) si hi ibidem ante an. 1280. non ex­titerunt? — V icariam , vel Custodiam eutum formave­rint? sub Iudice lis est: fVadingus in recensione ad an. »260. tacet; Auctor Chronici nullam omis­sionis eatenus factae culpam obvertit, imo Custodi­am Russiae impugnat; Arturus memoratum Fr. Ray­mundum Ministrum Poloniae ad an. 1253. nominat. Id

Next

/
Thumbnails
Contents