Catalogus (1823)

SECTIO PRIMA

11 \ non Narbonae, sed Pisis (an. 1263.) factam esse Pro­vinciarum partitionem refert, Iiis paucis: In Capi­tulo Pisis Provinciarum Ordinis, ut modo sunt , facta distinctio ; neuter vero meminit Yicariarum aut Custodiarum. — 2) Fidem sane superat, in Bos­nia, quam errores impii, latius disseminati, totam fere occupaverant, neque Colocensium Praesulum I) Sodaliumque S. Dominici m) opera satis repressi, brevi adeo tempore Familiam Franciscanam in octose Custodias expandisse. — 5) Gregorius X. an. 1274. soluta Synodo Lugdunensi , laturus opem in arcto laboranti Terrae Sanctae, circummissis epistolis prae­cepit omnibus Ecclesiarum Praesulibus, ad haec re­ligiosis Praedicatorum Minorumve Familiis, Crucem ubique pro Concione adversum Saracenos promul­gari ; exemplurn litterarum Ministro FF. Min. Ad­ministrationis Romanae scriptarum exliibuit lea­ding. Tom IV. pag. 408. et, ut divisionem Nar­bonensem comprobaret, aliarum quoque unius ac triginta Provinciarum, ad quarum Praefectos tum scriptum est, nomina subdidit ex Regesto Ponti­ficio ; at neque hie visitur Bosnen. Vicaria , non par­vi ceteroquin nomims , si in octo Custodias dispersa fuit. — 4) Si qui ex Provincia Dalmatiae (alias Slavoniae dicta, n) huius Instituti Fratres in Bos­nia reperiebantur , ii ut vagi, nec soli Regno Bos­nae adscripti,sed in alias etiam regiones pro eius ae­tatis usu procurrentes , Fidei duntaxat Quaesitores agebant; secus exhiberi deberent pro tunc Praefe­cti, subditi, domicilia , Comitia, aut liorum ali­quicl ,

Next

/
Thumbnails
Contents