Catalogus (1823)
SECTIO PRIMA
9 ad hunc annum refertur; primus enim disserens de aecessu praefati Ministri Generalis ad has partes, ait: Ivi se fece una Ficaria chiamata Bosnese , che civeva sut to di se sette Custodie • g ) sept em igitur Custodiae iam praeextiterunt , sub una Vicaria Bosnensi conclusae, quam praedictus Minister an. ]54o. proprio Vicario P. Peregrino de Asculo donavit. — Alter vero de eadem loquens, inquit : Haec Provincia (aut potius Vicaria formata usque an. 1 617.) sub Clemente VI. .. circa annum a partu Firgineo 133g. (melius 1340) exordium sumsit; h) nempe propriae sub suo Vicario iurisdictionis, Ministro Ordinis aliquatenus subordinatae: quam tertio (rectius secundo) abhinc anno i342. praefatus Pontifex (quoSolium Pontificium conscenderat ) validavit. — Certe , diligentissimus e Societate Jesu Scriptor Daniel Farlatus, in insigni de Illjrico sacro Opere circa an. iy5o. multis de Vicaria Bosnensi, citans non semel Wadingum, disserit; inter cetera: Hi siquidem ( Franciscan i) sub ipsa sacri Ordinis primordia hanc Christi vineam per annos amplius quingentos , nullis vitae periculis perterriti , excoluere etc. i ) Proinde, nisi huius Vicariae inifia ad dimidium seculi decimi tertii retuleris , tanti Scriptoris laborem,quadraginta annis partum, in promtu castigatum habebis ; imo rem cum eodem Farlato ita decernere libe at : Hanc Vicariam JBosnensem ab ipsomet Gera rdo fundatam asserit Marcus de Ulyssipona ... Sed auctam ab illo et propasatam JVadmgus of •• fir-