S. Joannes a Capisrano: Beatissima Virgo Maria

24 imo justitiam et necessitatem reformationis et multiantea adver­sarii facti sunt eius amiéi, imo adjutores et collaboratores. In suo robore virentem Provinciám tradidit anno 1912 successori suo, cui iam facile erat ulterius prosequi evolutionem Provin­ciáé, cuius tarn validum positum est fundamentum. Cum post tot et tanta opera quiescendum esset, nihil ta­rnen longius abfuit a nostro P. Aloysio, quam commodi­tas et quies. Dimissis Porovinciae gubernaculis, qua Superior Conventus accinxit se organisationi novi Conventus Szatmárien­sis, ubi per sex annos tanto cum successu laboravit, ut Ordinem nostrum in hac civitate fideles summopere adamaverint et P. Aloysius ingens sui desiderium reliquerit post se, cum ex obe­dientia civitatem relinquere coactus est. Interim exortum est magnum et immanissimum bellum et atrae ac caliginosae nubes coeperunt horizontem Provinciáé hucusque rutilantem et coruscantem obnubilare. Jam clare vi­debantur praesagia futurarum procellarum et minabatur ruina non tantummodo Ordinis et Ecclesiae, sed etiam regni. Vir in­victae fortitudinis postulabatur ad gubernacula Provinciáé, qui sua virtute posset salvare ea, quae vicissitudo temporis delere nitebatur. Capitulum anno 1918 celebratum iterum I?. Aloysium elegit in Provincialem, qui hac vice per Septem annos tenuit Provinciáé gubernacula. — Immensae passiones, cruces et an­xietates urgebant P. Aloysium sub terribili regimine Communismi,. cum omnia pessumdari videret, quae viginti annorum cura, ora­tione et labore condidit. Sed cum alii desperarent, ipse minimé fractus fortiter stetit in medio procellarum, assidua sua oratione, invicta fiducia et labore innumeras avertit calamitates a Pro­vincia, tandem superatis vicissitudinibus eduxit Provinciám in refrigerium. — Post Communismum statim incepit P. Aloysius reparare damna Provinciáé. In pace Trianonica amissa est quidem tertia pars Provinciáé, remanebat tarnen robur Provin­ciáé, quae mox florescere coepit. In magna illa perturbatione cessarunt studia, clerici dispersi sunt, unde P. Aloysius licet inops et omnibus subsidiis carens tarnen statim erexit nova studia, et ingenti cura sustentabat ea. Provincia omnia mate­rialia subsidia perdidit et totum regnum in maxima egestate versabatur, Quis posset enumerare continuas eius sollicitudines,

Next

/
Thumbnails
Contents