Fejér Megyei Történeti Évkönyv 10. (Székesfehérvár, 1976)

Közlemények - Kilián István: Iskolai színjátszás Székesfehérvárott a 18. században

[3a] Argumentum Manet ut est, sed citetur ejus author, quae addicta sunt, maneant; sed in fine haec adhuc adjungantur: Caetera in decursu dramatis per sese benevolo spectatori patebunt Personae Agentes. S[anctus] Stephanus, Anastasius, sive Astricus Roma redux. Vencellinus Regi a cubiculis. Radbertus ejus filius S [aneto] Emerico olim charus. Otto Conradi Caesaris Legátus. Bátor Ungarorum pro religionis libertate legátus. His accedunt Ephebi, Militum Praefecti, Milites, Musici, Saltatores etc. Scena figitur in aula S [aneti] Stephani A c t u s 1. Scena 1. S[anctus] Stephanus sopore, an potius gravi ob extinctum modo Filium maerore oppressus videt ab Augustissima Caeli Regina novo quodam Diademate redimita Emerici animam Virgineos inter choros collocari; cujus flagrantia exaudiens suspiria. Scena 2. Vencellinus accurrit (?), et Laetissimum a Stephano discit atque miratur somnium, turn Scena 3. Rege inferiores, ad fundendas preces, et referendas Sanctissimae Matri grates recessus petente, ipse adventuro mox Roma Legato obviam processurus Scena 4. Radbertum Filium de promisso sibi a moriente Emerico Militiae Regiae Prafectura sollicitum, et eo consilium ad Regium alloqvium properantem tantisper retinet, sibique id curae fore spondet; at moras omnes respuen­tem, redituro mox ab oratione Regi praestolari jubet. Interea. Scena 5. Praematurum Emerici Principis sui Beneficentissimi renovato luctu plo­rantem Radbertum. 19« 291

Next

/
Thumbnails
Contents