Fejér Megyei Történeti Évkönyv 8. (Székesfehérvár, 1974)

Tanulmányok - Kállay István: Székesfehérvár kiváltságlevelei

munibus et Legibus, ac Constitutionibus Regni potissimum contentis et approbatis, omni cum tranquilitate et quiete, secureque et imper­turbate uti, frui et gaudere valeant, omneque eatenus impedimentum et cuiusvis dissensionis ansa submoveatur. Omnem omnium domo­rum et fundorum in vei extra Civitatem existentium sine consensu aut in praeiudicium ipsiusmet communitatis exemptionem et liberta­tionem cautam esse volumus et vetitam. Imo per expressum statui­mus, ut quae bona immobilia sive hereditatis sive alio quocuncque titulo ad ecclesiasticam vei exteram et alienigenam Personam devolvi contingeret, talis similia bona intra annum, nisi medio tempore se jurium et beneficiorum civilium consortem et participem reddiderit, civibus divendere teneatur, secus penes magistratum stabit praevia aestimatione et pretio eoründem possessori exsoluto, eundem ab eius­modi bonis amovere. Ac ut juris municipalis cursus et jurisdictio ci­vilis, sarta tecta conserventur, et hinc neutiquam turbentur aut con­fundantur, per expressum volumus, et declaramus, ne ullus alius seu militares, seu camerales officiales Nostri, nec etiam Comitatus, cum praeiudicio Legum et dictae Civitatis Nostrae Albae Regalensis quam­piam jurisdictionem exercere, judicium contra cives ferre vei aliis actibus jurisdictionalibus, in specie vecturarum, vulgo Vorspann, in­debita impositione, et similibus in eos procedere, et semet immiscere, ac in exequendo actu crinünali in portis, seu alibi judicium civile im­pedire praesumant. Cumque justi pro iniustis, ac innoxii pro reorum excessibus non debeant quoquo modo impediri, hinc prout saepefatos incolas, hospites et cives praefatae Civitatis Nostrae Albae Regalenis ubique locorum propter aliorum debita in persona, vei rebus suis arestari et detineri facere, imo et debitorem civem absque postulata praevie et denegata justitia turbari et arestari cautum omnino et veti­tum esse volumus et iubemus. Ita a quibuslibet vectigalibus, tributis, teloniis et tricesimis intra ambitum praefati Regni Nostri Hungáriáé prout et violenta in domos ipsorum invitis hospitibus, et praeter ma­gistratualem assignationem cuiuscunque conditionis hominum con­descensione, quarteriis et hospitalitate antiqua eorum et reliquarum Liberarum ac Regiarum Civitatum Nostrarum libertate id exigente, exemptos et supportatos esse declaramus. Ita tamen et ea conditione, ut praerepetiti cives, incolae et hospites in omnibus, aliis Civitatibus Nostris Regiis se conformare, et ab ingratitudinis ac infidelitatis Nota et macula, sub poena ammissionis et ablationis horum ac aliorum omnium privilegiorum et libertatum suarum perpetuo sibi cavere, hocque insigne beneficium, et non vulgarem Gratiam et Clementiam Nostram in ipsos collatam de Maiestate Nostra, haeredibusque et suc­cessoribus Nostris, legitimis videlicet Hungáriáé Re<gibus omni fide, constantia et f idelitate iugiter demereri studeant et debeant. Imo re­ponimus, reincorporamus, eximimus, supportamus, decernimusque et confirmamus salvo tamen ad omnia et singula praemissa jure alieno, praesertim vero ecclesiarum DEL Quo vero perpetuum et celebrius huius Nostrae Benignitatis et Clementiae erga praefatam Civitatem Nostram Albam Regalensem declaratae exstet documentum, eadem­que pleniore beneficio decorata clarius in oculos incurrat hominum, antiqua armorum eiusdem, quibus antehac dudum a Divis olim Hun­186

Next

/
Thumbnails
Contents