Fejér Megyei Történeti Évkönyv 8. (Székesfehérvár, 1974)

Tanulmányok - Kállay István: Székesfehérvár kiváltságlevelei

Lipót megerősíti Fehérvár korábbi kiváltságait és adományait. Átírja a város 1485. évi, a borbehozatalról szóló oklevelét Bécs, 1693. február 26. OL Liber regius XXII. fol. 248—254. Palugyay, I. 162—165. — Károly, II. 620—624. Conf irmatio Privilegiorum antiquorum pro Civitate Alba Regalensi Nos Leopoldus etc Memoriae commendamus tenoré praesentium significantes quibus expedit universis, quod pro parte et in personis fidelium nostrorum Prudentum ac Circumspectorum Judicis, coete­rorumque Juratorum Civium ac Senatorum et consequenter totius Communitatis Liberae ac Regiae Civitatis Nostrae Albae—Regalen­sis in comitatu eiusdem nominis existentis situatae exhibitae sint Nobis et praesentatae certae quaedam quadruplicis ordinis literae, et primae quidem ipsiusmet Civitatis Albae Regalensis certam dis­positionem et ordinationem ratione vinorum in medium sui inducen­dorum et distrahendorum observandam in se continentes, ac in Anno 1485. dudum evoluto emanatae, inque conservatorio ac prothocollo Honorabilis Capituli Ecclesiae Posoniensis repertae; secundae vero super certis portionibus possessionariis in possessionibus Wal, We­necze, Veréb et Tabaid in attacto comitatu Albensi existentibus do­nationales, tertiae super facultate certas possessiones Chor, Kutty, Gyón et Esthemer ad Castrum Palotta pertinentes, redimendi annu­entiales; quartae demum quo ad confirmationem libertatum et pri­vilegiorum dictas Civitatis Albae Regalensis generales assecuratoriae tempore felicissimi Sacratissimi olim Principis ac Domini Divini Ferdinandi primi Romanorum Imperatoris et Germaniae, Hungáriáé ac Bohemiae etc Regis Proa vi Praedecessorisque Nostri desidera­tissimi Regiminis in Anno quippe 1541, pariter dudum transacto praeterito concinnatae, ac per extractus duntaxat in archivis et prothocollis Cancellariae et Camerarum Nostrarum Hungaricarum repertae tenoris infrascripti. Supplicatum itaque extitit Maiestati Nostrae nominibus, et in personis suprafatorum civium et inhabi­tatorum annotatae Civitatis Nostrae Albae Regalensis debita cum instantia humillime, quatenus Nos praetactas literae modo praevio, primas utpote integraliter, residuas vero per extractum duntaxat excerptas et productas, omniaque et singula in iisdem contenta, ra­tas, gratas et accepta habentes, literisque nostris inseri, et inscribi facientes approbare, roborare et ratificare, ac pro praefatis civibus Albae Regalensibus, ipsorumque posteris et successoribus universis innovando perpetuo valituras gratiose confirmare dignaremur. Qua­rum quidem literarum in ordine primarum tenor sequitur nunc in modum. Nos Bartholomaeus Porkoláb dictus Judex, ac duodecim Jurati, coeterique Gives et Consules Civitatis Albae Regalensis me­moriae commendamus, quod Nos ad profectum, utilitatemque rei­publicae totius praefatae Civitatis, accedens ad id etiam consensus 175

Next

/
Thumbnails
Contents