Fejér Megyei Történeti Évkönyv 5. (Székesfehérvár, 1971)
Források - Érszegi Géza: Regesta diplomatum archivi privati conventus cruciferorum de Alba Regali
gariae et pro salute Belae III regis monasterium opere desiderato complevit et honestatem ipsius domui hospitalis perpetuis temporibus contulit possessum. Ordinis domus hospitalis Hierosolymitanae fratres de sancto Iohanne videlicet Baptista, cui domus hospitalis Hierosolymis est dedicata, Iohannitae fuere nominati. Terra Sancta a Turcis occupata fratres transfugere Rhodum, quae enim insula nomen Rhodiorum dedit illis militlbus id est Iohannitis. Tandem iidem milites Rhodo amissa Melitam habuere pátriám, unde Melitenses dicti sunt. Ab Hungaris fratres Iohannitas medio aevo — Iulio Pauler consensum nostrum praebendo — cruciferos, Hungarice keresztes nominatos esse putamus. Conventus cruciferorum — uti alii conventus capitulaque Hungáriáé — locus credibilis officio notarii publici simili gaudebat munere. Litterae, quae locus credibilis emittebat conventus cruciferorum de Alba Regali, temporibus quoque nostris multae supersunt, sed scripta de emanatis litteris in archivum eiusdem conventus regnicolare provenientia id est archivum eiusdem, regnicolare deperdita sunt — conici potest — Turcis Albam Regálém occupantibus scilicet anno MDXLIII. Tanto magis servabat praeceptor conventus Sebastianus Dalmady bullas, privilegia litterasque causales, quae archivum privatum eorundem cruciferorum de Alba constituunt. Sebastianus Dalmady idem archivum Alba Vesprimium, unde Posonium secum tulerat et in archivo capituli Posoniensis regnicolari deposuit. Diplomata eadem Leopoldus Kollonics — ipseque crucifer — archiepiscopus Strigoniensis et primas Hungáriáé desoribenda curavit in tribus tomis, quos tomos hodie bibliotheca universitatis scientiarum Budapestinensis diplomatarium cruciferorum de Alba inscriptos possidet. Litteris ori ginali bus videlicet archivo privato cruciferorum de Alba Regali anno MCMLXIX archivum nationale Hungaricum potitum est. Regesta diplomatum sola ad loca comitatus Albensis, Hungarice Fejér dicti pertinentium publicamus. Super regestis numerus sinister series diplomatum hoc in opere excerptorum, numerus autem dexter signaturam archivi diplomatorum (Dl) nationalis archivi Hungarici indicant; sub regestis de sigillis, transumptis seu copiis disserimus.